Leopoldus / Leopold ANDRIAN (natus die 9 Maii 1875 Berolini, mortuus die 19 Novembris 1951 Friburgi Nuithonum) Austriacus scriptor erat et legatus.
Emminenter repraesentabat Impressionismum inter homines Vindobonensium quae dicebantur Modernorum. Amici eius erant i.a. Ariminius Bahr et Hugo de Hofmannsthal quocum commercium epistulare fecundissimum instituerat (editum anno 1967). Nepos erat componistae Iacobi Meyerbeer.
Anthropologi filius iura studuit et historiam, philosophiam, linguam Theodiscam. Doctoratum in iuribus assecutus est. Opera iuvenis iam genere scribendi et forma excellebant melancholiam aestheticae tenere mulcentia. Domino Hofmannsthal curae fuit, ut ea apud Blätter für die Kunst, in peridico quodam a Stephano George edito, in lucem proferrentur.
Anno 1895 a Hofmannsthal inspirata lyrica fabula Der Garten der Erkenntnis edita est, quae anno 1919 sub titulo originali Das Fest der Jugend tertiam reeditionem cognovit. Describitur principis filius Erwin, narcissus quidam de capsula totus, quaerens vitae secretum intimum, Putat id inveniri posse in forma "feminae", in amore matris, in pulchritudine, in amplexu alterni inter mundos externum et internum. Eius inceptum male successit: e contrario, nihil capi potest et omnia aliena manent. Huius operis soni somnulenti abstrahentesque adeptis Stephani Georges maximae admirationi erant. Narratiunculae vestigia reperiuntur adhuc in fragmento Hofmannsthalensi Andreas et in fabula Milesia Die Verwirrungen des Zöglings Törleß a Roberto Musil scripta.
Inter annos 1899-1918 Andrian statui inservit tamquam legatus Rivi Ianuarii, Petropoli, Athenis et Varsoviae. Postea unum annum regens erat Theatri Curtis Vindobonensis. Imperio Austro-Hungarico collapso magis magisque sese recepit. Anno 1938 per Helvetiam et Nicaeam in Brasiliam emigravit.
Ecce alia opera: commentarii Ständeordnung des Alls, rationales Weltbild eines katholischen Dichters (1930) et Österreich im Prisma der Idee (1937).
Köster, Thomas: "Andrian, Leopoldus", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)
This article uses material from the Wikipedia Latina article Leopoldus Andrian, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.