Memoria
Leo Vladimiri filius Ščerba (Russice Лев Владимирович Щерба, tr. Lev Vladimirovič Ščerba; 3 Martii 1880–26 Decembris 1944) erat linguista Russicus et Sovieticus, socius Academiae Scientiarum URSS, qui ad evolutionem psycholinguisticae, lexicographiae et phonologiae multo contribuit, unus e creatoribus theoriae phonematis est.
Leo Ščerba, die 3 Martii (20 Februarii secundum Calendarium Iulianum) anno 1880 in urbe Igumen gubernii Minscensis (nunc Červen' regionis Minscensis Rutheniae Albae) natus, dein Kioviae colebat, ubi studia in gymnasio complevit, et anno 1898 in Universitatem Kioviensem iniit. Anno 1899 cum parentibus suis Petropolim migravit, factus est studens facultatis historico-philologicae Universitatis Petropolitanae, ubi fuit discipulus Ioannis Baudouin de Courtenay. Anno 1903 studia sua in Universitate Petropolitana complevit, et annis ab 1906 ad 1908 peregre colebat, Lipsiae, Lutetiae et Pragae grammaticae, linguisticae diachronicae atque phoneticae studens.
Anno 1909, Ščerba factus est 'privatim docens' Universitatis Petropolitanae et laboratorium phoneticae experimentalis (quod nunc in eius honorem vocatur) ibi condidit. Anno 1912 dissertationem de vocalibus linguae Russicae pro gradu magistri, et anno 1915 dissertationem de dialecto linguae Sorabicae pro gradu doctoris defendit. Ab anno 1916 professor cathedrae linguisticae comparativae Universitatis Petropolitanae fuit. Anno 1924 correspondens, anno 1943 enim ordinarius Academiae Scientiarum URSS socius electus est.
Ab anno 1941 Moscuae colebat, ibi die 26 Decembris 1944 obiit.
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Leo Ščerba, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.