Vide etiam paginam discretivam: Laurus (discretiva)
Laurus nobilis (binomen a Linnaeo statutum, nomine antiquo "Laurus") est typus generis Lauri, Lauraceis attributi. Laurus nobilis est arbustum foliis aromaticis, artibus coquorum et medicorum utilissimis, bacis etiam edulibus munitum. Species naturá iuxta oris maris Mediterranei crescit. Per has regiones olim "laurisilvae" (ita a palaeontologis nuncupatae) late florebantur, lauris et ilicibus virentes; quae silvae in Macaronesia hodie usque servantur, alibi autem abhinc decem milium annorum ob siccitatem evanescabant. Nomen Graecum "Δάφνη" fabula mythica explicavit: nympham Daphnen ab Apolline persecutam se in laurum convertisse; laurum postea Apollini sacram in coronis plectam ad victores athleticos et bellicos "laureandos".
Vicimedia Communia plura habent quae ad Laurum nobilem spectant. |
Vide "Laurus nobilis" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Laurus nobilis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.