La

l(a est poema ab E.

E. Cummings">E. E. Cummings compositum, prima poema in 95 Poems, sua congerie anno 1958, prolata.

Poema ad perpendiculum ordinatur, versibus a singulis ad quinas litteras praeditis:

    l(a
    le
    af
    fa
    ll
    s)
    one
    l
    iness

Textus autem ad libram ordinatus simpliciter legitur

    l(a leaf falls)oneliness

quod ergo a leaf falls ('folium cadit') inter primis duabus litteras verbi loneliness ('solitudo') includit.

Robert DiYanni dicit imaginem singuli folii cadentis esse generale signum solitudinis, et structuram poematis hunc sensum solitudinis augere: scribit "fragmentationem verborum separationem pro oculis ornare quae principalis causa solitudinis est." Fragmentatio verbi loneliness ('solitudinis') multum significat, quia vehementius dicit verbum includere verbum one ('unus'). Praeterea, l littera sola numerus unus videri potest. Robertus Scott Root-Bernstein dicit omnem poematis formam ad numerum 1 accedere.

Inter manifestas explanationis significationes sunt:

  • Littera a, articulum indefinitivum Anglicum, in primo versu singularitatem repraesentat.
  • Litterae le in versu altero pro articulo definitivo Francico valet, iterum singularitatem significans.
  • Primis litteris versuum 6 ad 9 desuper lectis, verbum Latinum soli legitur.

Ricardus S. Kennedy, biographus poetae, hoc poema describit "elegantissime pulchra constructio litteraria quam Cummings umquam fecit."

Notae

Nexus externi

Tags:

1958E. E. CummingsPoema

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Teresia AbulensisUrbsKioviaOceanus AtlanticusStellaImmanuel KantiusGeorgius (sanctus)Quintus Horatius FlaccusHollandiaSaeculum 19The GuardianLMoscuaPanegyricus (Isocrates)1930AstariumStella (Italia)Aesculus turbinata4Maria (mater Iesu)AsexualitasAngoliaBremaIosephus BrodskijEcclesia Catholica RomanaAesculus (genus)TriumviratusGermaniaSinus coronariusIsmail Ould Bedde Ould Cheikh SidiyaPax mundiPeruviaMulier amicta soleMinervaOpplandEncyclopaediaImperium Romanum OrientaleRes publica CoreanaSueciaDecemTelavivumSeptem peccata mortaliaChemicusParamariboArgentoratumPediludiumSinus durae matrisCisarulanaIntellegentia artificialisAustriaFocaleNarratio fabularumCognatioAccumulatrum electricumAnatina compressa (ferculum Sinense)IassiumHomosexualitas et cultusVicipaedia LatinaDecenniumAurumRomaRuth (praenomen)Curcuma zedoariaLinuxLingua EvenkensisOctoberQPunctum ebullitionisSymbolum ApostolorumPapaIsraëlVCorinna HarfouchReligio Romana🡆 More