Horatius Carmina

Carmina Q.

Horatii Flacci, metris lyricis variis inter annos circiter 35 et 13 a.C.n. composita, in quattuor libros collecta sunt quorum tres, Maecenate dicati, anno fere 23 a.C.n. editi sunt, quartus autem, Augusto cantatus, anno 13 a.C.n. seu paullo postea prodit.

Poëta carmen "Nunc est bibendum" (I.37) ad Cleopatram anno 30 a.C.n. debellatam et mortuam commemorandam cantavit. Carmen autem "Quid dedicatum poscit Apollinem" (I.31) ad diem 9 Octobris 28 a.C.n. paravit, quo die Templum Apollinis in Palatio sacratum est. Carmen "Exegi monumentum aere perennius" (III.30) sicut perorationem vel ad collectanei finem imponendam composuit.

Index carminum

Liber I

  • I.1 : Maecenas atavis edite regibus: dedicatio librorum I-III C. Cilnio Maecenate
  • I.2 : Iam satis terris nivis atque dirae: ad Augustum
  • I.3 : Sic te diva potens Cypri: ad Vergilium
  • I.4 : Solvitur acris hiems ad Verem
  • I.5 : Quis multa gracilis te puer in rosa: ad Pyrrham
  • I.6 : Scriberis Vario fortis et hostium victor: ad Agrippam
  • I.7 : Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen: ad Plancum
  • I.8 : Lydia, dic, per omnis te deos oro: ad Lydiam
  • I.9 : Vides ut alta stet nive candidum Soracte: ad Thaliarchum
  • I.10 : Mercuri, facunde nepos Atlantis: hymnus in Mercurium
  • I.11 : Tu ne quaesieris: ad Leuconoen
  • I.12 : Quem virum aut heroa lyra: laus Augusti
  • I.13 : Cum tu, Lydia: ad Lydiam
  • I.14 : O navis, referent in mare te novi fluctus
  • I.15 : Pastor cum traheret
  • I.16 : O matre pulchra filia pulchrior
  • I.17 : Velox amoenum saepe Lucretilem: ad Tyndarin
  • I.18 : Nullam, Vare, sacra vite prius seueris arborem: ad Varum
  • I.19 : Mater saeva Cupidinum: de Glycera
  • I.20 : Vile potabis modicis Sabinum cantharis: invitatio ad Maecenatem
  • I.21 : Dianam tenerae dicite virgines: hymnus in Latonam
  • I.22 : Integer vitae scelerisque purus: ad Fuscum
  • I.23 : Vitas inuleo me similis, Chloe: ad Chloen
  • I.24 : Quis desiderio sit pudor aut modus: ad Vergilium de morte Quinctilii Vari
  • I.25 : Parcius iunctas quatiunt fenestras: ad Lydiam
  • I.26 : Musis amicus tristitiam et metus tradam: de Aelio Lamia
  • I.27 : Natis in usum laetitiae scyphis
  • I.28 : Te maris et terrae numeroque
  • I.29 : Icci, beatis nunc Arabum invides: ad Iccium
  • I.30 : O Venus regina Cnidi Paphique: oratio ad Venerem
  • I.31 : Quid dedicatum poscit Apollinem: oratio ad Apollinem
  • I.32 : Poscimur si quid vacui sub umbra
  • I.33 : Albi, ne doleas plus nimio memor: ad Tibullum
  • I.34 : Parcus deorum cultor et infrequens
  • I.35 : O diva, gratum quae regis Antium: hymnus in Fortunam
  • I.36 : Et ture et fidibus iuvat: ad Plotium Numidam
  • I.37 : Nunc est bibendum: de proelio Actiaco
  • I.38 : Persicos odi, puer, apparatus

Liber II

  • II.1 : Motum ex Metello consule civicum: ad Asinium Pollionem
  • II.2 : Nullus argento color est avaris: ad Sallustium Crispum
  • II.3 : Aequam memento rebus in arduis: ad Quintum Dellium
  • II.4 : Ne sit ancillae tibi amor pudori: ad Xanthiam de amore servae
  • II.5 : Nondum subacta ferre iugum valet: ad amicum de amore puellulae
  • II.6 : Septimi, Gadis aditure mecum: ad Septimium
  • II.7 : O saepe mecum tempus in ultimum: ad Pompeium Varum
  • II.8 : Ulla si iuris tibi peierati: de Barine
  • II.9 : Non semper imbres nubibus hispidos: ad C. Valgium Rufum
  • II.10 : Rectius vives, Licini, neque altum ad L. Licinium Murenam
  • II.11 : Quid bellicosus Cantaber et Scythes: ad Quinctium Hirpinum
  • II.12 : Nolis longa ferae bella Numantiae: ad Maecenatem de Licymnia
  • II.13 : Ille et nefasto te posuit die
  • II.14 : Eheu fugaces: ad Postumum
  • II.15 : Iam pauca aratro iugera regiae
  • II.16 : Otium divos rogat in patenti
  • II.17 : Cur me querellis exanimas tuis?: ad Maecenatem
  • II.18 : Non ebur neque aureum
  • II.19 : Bacchum in remotis carmina rupibus: hymnus ad Bacchum
  • II.20 : Non usitata nec tenui ferar

Liber III

Series carminum III.1-6 "Odi Romani" appellatur

  • III.1 : Odi profanum volgus et arceo
  • III.2 : Angustam amice pauperiem pati (et versus Dulce et decorum est pro patria mori includet)
  • III.3 : Iustum et tenacem propositi virum
  • III.4 : Descende caelo et dic age tibia
  • III.5 : Caelo tonantem credidimus Iovem: ad Augustum
  • III.6 : Delicta maiorum inmeritus lues
  • III.7 : Quid fles, Asterie, quem tibi candidi: ad Asterien
  • III.8 : Martis caelebs quid agam Kalendis: ad Maecenatem
  • III.9 : Donec gratus eram tibi
  • III.10 : Extremum Tanain si biberes, Lyce: ad Lycen
  • III.11 : Mercuri, nam te docilis magistro: ad Mercurium de Lyce
  • III.12 : Miserarum est neque amori dare ludum: de Neobule
  • III.13 : O fons Bandusiae splendidior vitro
  • III.14 : Herculis ritu modo dictus, o plebs: de reditu Augusti
  • III.15 : Uxor pauperis Ibyci: ad Chlorin
  • III.16 : Inclusam Danaen turris aenea
  • III.17 : Aeli vetusto nobilis ab Lamo: ad Aelium Lamiam
  • III.18 : Faune, Nympharum fugientum amator: hymnus ad Faunum
  • III.19 : Quantum distet ab Inacho: invitatio ad Telephum
  • III.20 : Non vides quanto moveas periclo: ad Pyrrhum
  • III.21 : O nata mecum consule Manlio: de M. Valerio Messalla
  • III.22 : Montium custos nemorumque virgo: ad Dianam
  • III.23 : Caelo supinas si tuleris manus: ad Phidylen
  • III.24 : Intactis opulentior
  • III.25 : Quo me, Bacche, rapis tui: ad Bacchum de Augusto
  • III.26 : Vixi puellis nuper idoneus: ad Venerem de Chloe
  • III.27 : Impios parrae recinentis omen: ad Galateam
  • III.28 : Festo quid potius die: ad Lyden
  • III.29 : Tyrrhena regum progenies: ad Maecenatem
  • III.30 : Exegi monumentum aere perennius

Liber IV

  • IV.1 : Intermissa, Venus, diu: ad Venerem de Paulo Maximo
  • IV.2 : Pindarum quisquis studet aemulari: ad Iullum Antonium de laudibus Augusti
  • IV.3 : Quem tu, Melpomene, semel: ad Musam Melpomenen
  • IV.4 : Qualem ministrum fulminis alitem: laus Drusi
  • IV.5 : Divis orte bonis, optume Romulae: ad Augustum
  • IV.6 : Dive, quem proles Niobea magnae: invocatio Apollinis
  • IV.7 : Diffugere nives: ad Manlium Torquatum
  • IV.8 : Donarem pateras grataque commodus: ad C. Marcium Censorinum
  • IV.9 : Ne forte credas interitura: laus M. Lollii
  • IV.10 : O crudelis adhuc et Veneris: ad Ligurinum
  • IV.11 : Est mihi nonum superantis annum: ad Phyllida de Maecenate
  • IV.12 : Iam veris comites: ad Vergilium
  • IV.13 : Audivere, Lyce, di mea vota: ad Lycen
  • IV.14 : Quae cura patrum quaeve Quiritium: laus Tiberii
  • IV.15 : Phoebus volentem proelia me loqui: laus Augusti

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Tags:

Horatius Carmina Index carminumHoratius Carmina NotaeHoratius Carmina BibliographiaHoratius Carmina Nexus externiHoratius Carmina13 a.C.n.23 a.C.n.Augustus (imperator)Gaius Cilnius MaecenasOdeQuintus Horatius Flaccus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Israel KamakawiwoʻoleCertamen mundanum pedilusoriumFons TriviiBurgundia (regio recentior)ContinensCarolus V (imperator)Collegium opificumMatthaeus (apostolus)SeraiumHarrius StylesAnselmus KieferCorpusAntarcticaAustralia (continens)Lentus GoffiAldiEast 17Lingua GraecaPulveris hauritoriumLatinitas vivaBlogLingua Graeca antiquaExercitusArchitecturaIosephus BidenPolus arcticusHarrius Potter et Camera SecretorumCertamen Mundanum Pedilusorium (2022)Xaverius Gerardus MileiChiliaAve Maris stellaSaʿd al-Dīn al-ʿUṯmānīPhaëthonMesonGilbertus Lee O’DanielHermannus Iosephus MullerLiberIndex dierumWalking Street (Pattaya)Dantes AlagheriusQuinqueMundus vetusAlascaMycorrhizaReligio ChristianaIcarusAstronomiaAsiaEuropaPurpuraRhythmusBellum Civile (49-45 a.C.n.)PatroclusAlexander MagnusGaius Iulius CaesarPomaciumArteria coronaria sinistraOpus francigenumBeniaminus Franklinius NorrisMarcus Aemilius Lepidus (triumvir)CuniculusSensus vitaeCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisUrbs Novum EboracumIdusTurciaVestimentaCoitus analisMasturbatioCivitates Foederatae AmericaeMarcellinus ComesSeptem peccata mortalia🡆 More