Rex Cappadociae Archelaus

Archelaus Sisines Philopatris (mortuus 17 p.C.) fuit ultimus Cappadociae rex, socius amicusque populi Romani.

Anno 41 vel 36 a.C.n. a triumviro Marco Antonio designatus regno suo potitus est postquam Marcus Antonius Ariarathem X, eius rivalem et ultimum regem e progenie Ariarathidarum quae a tertio saeculo a.C.n. ibi regnaverat, e Cappadocia expulit. Non minus quam quinquaginta annos regnavit ; quo mortuo, Tiberius imperator Cappadociam in provinciam Romanam redegit.

Rex Cappadociae Archelaus
Drachma argentea regis Archelai. Ex una parte caput diadematum regis, ex altera circa clavam legitur ΒΑΣΙΛΈΩΣ ΑΡΧΕΛAΟΥ ΦΙΛΟΠΑΤΡΙΔΟΣ ΤΟΥ ΚΤΙΣΤΟΥ. Litterae KB stant pro numero 22, id est vicesimus secundus regni annus. Quod si a 36 a.C.n. numerare incipias, tum ille nummus anno 14 a.C.n. percussus est.

De origine

Rex Cappadociae Archelaus 
Cappadocia antiqua

Sisinnes erat vir Graecus atque filius summi sacerdotis apud Comanam Ponticam et pulchrae Glaphyrae cuius ob formositatem regnum a Marco Antonio accepit, siquidem Appiano vel potius ipsi Octaviano de ea re credere libet. Avus eius et ipse summus sacerdos fuit ; abavus, unus e ducibus Mithridatis VI, bellum cum Romanis gesserat antequam ad eos transfugeret.

De regno

In Appiani narratione initia regni ad annum 41 a.C.n. referuntur, tum cum Marcus Antonius, victis ad Philippos Cassio Brutoque ceterisque fautoribus avitae libertatis, provincias orientales ordinavit et principes qui hostibus favebant sustulit ; apud Dionem Cassium contra ad annum 36 a.C.n. cum Marcus Antonius bellum adversus Parthos gerebat, fortasse quia tum Ariarathes a Parthis steterat. E quibus testimoniis nonnulli eruditi moderni coniecerunt fortasse Archelaum iam 41 a.C.n. regem appellatum esse, 36 a.C.n. tantum vim legionum Romanarum Ariarathi adhibitam eum regni sui revera compotem fecisse.

Quamquam Antonii fautor fuerat cui auxilio Actium venerat, Archelaus ab Octaviano in regno suo confirmatus est qui 20 a.C.n. etiam nonnulla oppida in litore Ciliciae Tracheae et Armeniam Minorem addidit. Et cum Cappadoces eum apud Romanos accusaverunt, Tiberius ipse, Augusti gener, in senatu eum defendit. Nihilominus Archelaus postea Tiberium in insula Rhodo exsulantem neglexit, quia Gaium Caesarem colere malebat, qui Augusto successurus tum credebatur et in Orientem cum Marco Lollio missus erat. Ob quam ingratitudinem a Tiberio, postquam Romanarum rerum potiebatur, Romam accitus et in senatu accusatus est. Quamquam supplicio ob infirmitatem seniumque non adfectus in regnum redire non potuit : paulo post eodem anno Romae obiit.

De necessitudinibus societatibusque.

Societatem cum Augusto ut firmaret Archelaus necessitudines matrimoniales cum ceteris regulis orbis Romani coniunxit. Ita filia Glaphyra circa 18 a.C.n. Alexandro, Herodis Magni Iudaeorum regis filio, nupsit ː cum filius patri odio esse coepisset Archelaus, ut socer adulescentis, iram Herodis frustra placare conari solebat. Qui postquam filium morte damnavit et necari iussit eadem Glaphyra uxor Iubae II regis Maurorum fuit. Postremo paulo antequam ipsa mortem obiret, amore capta, Herodi Archelao, primi mariti semifratri atque tum Iudaeae tetrarchae, nupsit. Ipse Archelaus secundam uxorem Pythodorim, regis Ponti Polemonis viduam, duxit quae ei superfuit.

Notae

Plura legere si cupis

  • R.D. Sullivan (1980), 'The Dynasty of Cappadocia', ANRW II.7.2 : 1147-1161.

Tags:

Rex Cappadociae Archelaus De origineRex Cappadociae Archelaus De regnoRex Cappadociae Archelaus De necessitudinibus societatibusque.Rex Cappadociae Archelaus NotaeRex Cappadociae Archelaus Plura legere si cupisRex Cappadociae Archelaus17Cappadocia (provincia Romana)Marcus AntoniusTiberius (imperator)Triumviratus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AnacletusTellus (planeta)ViterbiumExercitus RomanusSudaniaSclopetum striatumForamen nigrumRegio Moscuensis25 AprilisBellum CrimaeanumRomaGregorius MendelConiugatioNaturaHispaniaRecep Tayyip ErdoğanSueciaUniversitas HarvardianaLondiniumAutocinetumCatullusRes publica CoreanaLudusComoedia20 AprilisReditus aeternusPenis hominisPopulus RomanusAntverpiaSixtus VDuctus cysticusSimplicia montani victualiaVersus aureusLesbiaLingua HomericaLibri Latine redditiGeorgius (sanctus)FumisugiumTrinitasXensiaEducatio inclusivaCarolus PuigdemontEncyclopaediaDaniaPagina primaTinaCurseniimmobileLingua Graeca antiquaMinerva MusAugustus (imperator)Consortio PopulorumMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)ArchitecturaGregorius RasputinSpalatumLitusMarcus AureliusSingultusApodaUcrainaPenisSextus (discretiva)AngoliaUroborusAdelardus BathensisTechnologiaAbecedarium LatinumLinguaOrdo Hospitalis1991🡆 More