Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Aphasia dicitur, si facultas linguam antea quaesitam loquendi comprehendive, detrimento nervorum causa - ut apoplexia cerebri sive tumore sive inflammatione sive degeneratione - vel in parte evanuit vel absolute perdita est. Semper aphasia vulnere cerebri causa, praecipue post apoplexiam, effecta est. Alia vulnera cerebralia aphasiam efficiendi sunt tumores intracerebrales, contagiones parenchymatis cerebri, traumata craniocephalica. Non raro uno genere damna legendi (dyslexia/alexia), scribendi (dysgraphia/agraphia), computandi (dyscalculia/acalculia), motuum (dyspraxia/apraxia) observantur.
Quattuor aphasiae genera principalia descripta sunt:
Sequitur, ut aphasia et morbus proprius et signum morbi esse possit.
Verbum de Graeca ἀφασία, malum linguae, derivatur.
Semper aphasia effectus damnum cerebri est, imprimis frontotemporalis, latere sinistro. Damnum hoc non solum in cortice (damnum corticale) sed etiam profundius ut in thalamo (damnum subcorticale) observatur.
Affectae sunt regiones corticales sinistrae, quae pars corticis acustici informationem linguisticam aurium recipiunt emittuntque ad plicas vocales, linguam, musculos oris.
Aphasia non argumento singulari sequitur, vero varia mala concipit - nimirum in medicina evolvabantur classificationes variae.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Aphasia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.