Alexius Michaelis filius (Russice Алексей Михайлович, tr.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Pro tempore suo bene educatus, tzar Alexius ipse documenta legebat, multa decreta magni valoris scripsit aut correxit, etiam fuit primus tzarum Russicorum, suo manu decreta regia subscribens. Praeterea, in militiis multis (ad Smolenscum, Vilnam, Rigam etc.) participavit atque ad res diplomaticas animadversionem magnam dedit. Propter bellum Russo-Polonico annorum 1654–1667, terrae Ucrainae (cum Kiovia) inclusae sunt in regnum Russicum, nonnullae urbes (e.g. Smolenscum) terraeque recuperitae sunt.
Tempore regiminis Alexii perfectae sunt reformae nonnullae (inter alia, mutationes certae in Ecclesia Orthodoxa Russica, quae ad schisma in illa duxerunt).
Alexius Michaelis filius industriam et mercaturam in Russia sustinebat. Statuli de teloneo (anno 1653) et commercio (anno 1667), in Russia accepti, ad evolutionem mercaturae internae externaeque Russicae contribuerunt. Expilatio agricolarum tamen crevit. Idcirco tempore regiminis tzaris Alexii rebelliones multae acciderunt, quarum maxima erat illa, cuius dux Stephanus Razin fuit.
Tzar Alexius bis uxores duxit et liberos sedecim genuit. E prima uxore, Maria Miloslavskaja, habuit filios Theodorum et Ioannem (tzares futuros) atque filiam Sophiam (administratricem Russicam futuram). Filius Alexii ex uxore eius secunda, Natalia Naryškina, fuit Petrus I, primus imperator Russicus.
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Michaelis filium, tzarem Russicum, spectant. |
Antecessor: Michael | Tzar et magnus dux totius Russiae 1645–1676 | Successor: Theodorus III |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Alexius (tzar Russiae), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.