Aetas Reconstructionis in historia Civitatum Foederatarum est omne Civitatum Foederatarum tempus historicum ab anno 1865 ad annum 1877 post Bellum Civile Americanum confectum, animum attendens ad transformationem Civitatum Foederatarum Meridianarum per refectionem civitatis et societatis ab anno 1863 ad 1877, iussu Congressus Civitatum Foederatarum.
Praesides Abrahamus Lincoln et Andreas Johnson rationes modicas ab anno 1863 ad 1865 capiebant ad civitates meridianas in integrum reducendas quam primum, cum autem Republicani Toti Congressu uterentur ad consilia moderata obstruenda, rationes asperas imponendas, et iura libertorum (olim servorum) amelioranda. Johnson consilium lene erga ex-Confoederatos multo sicut consilium Lincolnianum inivit. Orationes ultimae Lincolnianae monstrant eum sustinendum suffragii ius nonnullorum libertorum favisse, quandoquidem Johnson huic contradixerit.
Interpretationes Johnsonianae consiliorum Lincolnianorum obtinebant usque ad comitia Congressionalia anni 1866 in civitatibus Septentrionibus, quae facultatem Republicanis Totis dedit rationum continendarum, potestatis a rebellibus amovendae, iurumque suffragii libertis dandorum. Coniunctio Republicana potestatem in paene omnibus civitatibus meridianis exercere societatemque per liberam laboris oeconomiam statutam commutare coepit, Exercitu Civitatum Foederatarum et Ministerio Libertorum utens. Ministerium legitima libertorum iura protegebat, locationes de labore agebat, et scholas et etiam ecclesias eis statuit. Milia hominum septentrionales ad Meridiem venerunt missionarii, docentes, negotiatores, virique civilium rerum periti; quos indigenae carpetbaggers appellare solebant.
Ruinosa ratio ferriviaria reficienda fuit maior finis, qui autem collapsus est cum depressio oeconomica per rempublicam omnem (Pavor anni 1873 vulgo appellatam) oeconomiam vastaret. Republicani Toti, quia Johnson Reconstructionem a Congressu administratam opposuit incommodati, accusationem praesidis fecerunt, sed haec actio uno suffragio in Senatu defecit.
Praeses Ulixes S. Grant, Reconstructioni toti favens, tutelam Afroamericanorum in Meridie per Leges Virium a Congressu sanctorum adhibendas exercuit. Praeterea Ku Klux Klan repressit, sed altercationes ingravescentes inter carpetbaggers et scalawags (albos in Meridie natos) intra Factiones Republicanas finire non poterat. Intererea, Conservativi, ut se appellabant, cum Factione Democratica) arte coniuncti, imperium Republicanum vehementer contradicebant. Arguebant esse corruptionem divulgatam a furciferis Septentrionibus admissam, nimium impensarum publicarum, et tributa saeva.
Impetum contra Republicanorum impetum efficienter fecerunt, et potestatem in quaque civitate Meridiana ante 1877 "redempta" recuperavit. Interea, publicum rationum Reconstructionis studium in Septentrionibus evanescebat, cum suffragatores bellum civile finitum servitumque mortuum esse instituerent. Politici Democratici, qui rationibus Reconstructionis vehementer repudiabant, Cameram Repraesentantium moderatam anno 1874 recupaverunt. Suffragiis electoralibus anno 1876 indefinitis et turbatis, Congressui necesse erat ultimum decretum facere. Exercitus expeditus fundamentum erat civitatum Republicanarum administrandarum; quae ex 1877 collabi coeperunt, cum exercitus secundum pactum Congressionale amoveretur ut Rutherford B. Hayes Republicanum praeses eligeretur.
Reconstructionem, quae partes magni momenti in historia iurum civilium et politicorum in Civitatibus Foederatis egit, plurimi historici putant offensionem, quia civitates Meridianae factae sunt regio pauperior et miseranda, ad agriculturam ligata, cum viri civilium rerum periti Democratici imperium per violentiam, minas, et opinionem praeiudicatam redintegrarent, libertos plenis iuribus civilibus privantes eosque a republica omnino excludentes. Ericus Foner, rerum gestarum scriptor Americanus, arguit: "Quod certum manet est offensio Reconstructionis, defectio quae nigricoloribus calamitas fuit cuius magnitudo per veras peractiones quae duraverunt obscurari non potest."
This article uses material from the Wikipedia Latina article Aetas Reconstructionis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.