Acapulcum, vel Portus Aquae Pulchrae, rite post 1885 Acapulco de Juárez, est urbs, municipium et maior portus marinus in civitate Guerrero in Pacifico Mexici litore, 300 chiliometra ad meridio-occidentem Mexicopolis sita.
Acapulcum in sinu alto et hemicyclico iacet, portus post primo Mexici aevum coloniale conditus. Id est portus navium et cruising lines quae inter Panamam et Franciscopolem Californiae Civitatum Foederatarum navigant. Urbs est maxima in civitate, Chilpancingo capite civitatis multo maior, et adeo maxima urbs litoralis balneariis in Mexico praedita.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Constat Acapulcum esse in veterrimis notissimisque devertendi locis litoralibus Mexici. Annis 1950 magnus locus recreationis luminum et milionariorum Ruscisilvanorum factus est.
Nomen Acapulcum ex locutione Navatlaco Aca-pol-co deducitur, quae 'Ad harundines magnas' vel fortasse 'Ad harundines confractas' significat. Verba de Juárez nomini publico anno 1885 addita sunt, ex Benedicto Juárez, superiore Praeside Mexici appellata. Sigillum urbanum confractas monstrat harundines vel calamos.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Acapulcum spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Acapulcum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.