Abel Tasman, pleniore Abel Ioannis filius Tasman (natus Lutjegast in vico Groningae Nederlandiae anno 1603; mortuus Bataviae Indonesiae 10 Octobris 1659), fuit explorator, marinarius, et mercator Nederlandicus, qui per navigationes annorum 1642 et 1644 nonnullas Oceani Pacifici insulas magni momenti repperit.
Fuit Europaeus qui primus Terram Van Diemen (nunc Tasmaniam) et Novam Zelandiam attigit, atque Vitios conspicatus est. Suus navigator, Francicus Visscher, et mercator Isaacus Gilsemans maiores Australiae, Novae Zelandiae, nonnullarumque Insularum Pacificarum partes primum pinxerunt.
Per navigationes suas annis 1642–1643 et iterum anno 1644 factas, Tasman Tasmaniam, Novam Zelandiam, Insulas Vitienses, Tongam, et Luangiuam repperit.
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Abelem Tasman spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Abel Tasman, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.