Zanzibara sive Zanzibar (indecl.) est archipelagus atque insula in Oceano Indico ante Tanzaniae litus continentale posita (Insula Zanzibara, sed non archipelagus, vulgo Unguja appellatur).
Hodie est civitas, Tanzaniae pars, cui sunt praeses et regimen separatum. Praeses hoc tempore est Ali Mahometus Shein.
Zanzibara fuit olim nucleus commercialis Oceani Indici, ita memorata est insula cum nomine Menuthias (Graece Μενουθιάς) in Periplo Maris Erythraei. Die 27 Augusti Bellum Anglo-Zanzibarense factum est, brevissimum bellum historiae omni. Deinde insula colonia Britannica fuit. Die 10 Decembris 1963 sultanatus libertatem a Britannia adeptus est. Die 12 Ianuarii 1964 sultanus e regno pulsus et res publica popularis proclamata est. Sed iam 12 Aprilis eiusdem anni Zanzibara et Tanganyika se in Tanzaniam rem publicam consociaverunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Zanzibaram spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Zanzibara, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.