Transmissio datorum est translatio datorum (bitstream? digitalis vel signi analogi per digitos effecta) per canalem communicationis puncto ad punctum vel puncto ad multipunctum.
Inter exempla talium canalium sunt fila cuprina, fibrae opticae, canales communicationis sine filo, media coacervationis, et raedae longae computatrales. Data repraesentantur signa electromagnetica, sicut signa tensionis electricae, undarum radioelectricarum, undarum brevium, vel radiationis infrarubrae.
Transmissio analogica est ratio transmissionis quae data vocum, imaginum, signorum, vel pellicularum convehit per signum continuum quod amplitudine, phasi, vel nonnullá proprietate aliá cum aliá variabili congruente variat. Nuntii aut in serie pulsuum per codicem linearem aut per finitam formarum undarum continenter variantium copiam per rationem modulationis digitalis repraesentantur. Haec modulatio et demodulatio congruens (etiam deprehensio appellata) per apparatum modem efficitur. Secundum usitatissimam signi digitalis definitionem, ambo signorum genera bitstream repraesentantes transmissio digitalis habentur, cum definitio alterna solum signum pulsuum per codicem linearem rem digitalem, et signum undarum continenter variantium rem conversionis digitali ad analogicam habeat.
Data transmissa esse possunt nuntii digitales ex fonte datorum orti, exempli gratia, ex computatro vel claviatura computatrali. Etiam esse possunt signum analogicum, sicut colloquium per telephonum vel signum imaginum, in bitstream digitizatum, exempli gratia, per modulationem codicis pulsati aut provectiorem codicem fontium (per conversionem ab analogica ad digitalem et rationes compressionis datorum). Haec fontium nodatio et enodatio per apparatum codec efficitur.
Vide transmissionem datorum in Victionario. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Transmissio datorum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.