Testamentum

Testamentum est instrumentum legitimum quo homo suam ultimam voluntatem de distributione post mortem suorum bonorum pecuniaeque declarat.

Modestinus Herennius, iurista saeculi tertii, scripsit: "Testamentum est voluntatis nostrae iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri velit."

Testamentum
Ultima pagina testamenti Gulielmi Shakesperii
Testamentum
Testamentum Napoleonis I

Testator plerumque exsecutorem nominat qui placita eius perficiat. Qui testamentum ante mortem non facit intestatus dicitur; patrimonium eius secundum leges hereditatis distribuitur.

In Bibliis

In Bibliis Hebraicis vocabulum בְּרִית (bĕrīṯ) significat "foedus" vel "pactum", et adhibetur, exempli gratia, ad foedus inter Deum et populum Israël factum. In versione Graeca Septuaginta interpretum vocabulo διαθήκη redditur, quod interdum "foedus, pactus", sed saepius "testamentum, ultima voluntas" significat. In Vetere Latina versione διαθήκη "testamentum" reddita est, sed Hieronymus linguam Hebraicam rectius sequens vocabulis foedus et pactum usus est. Itaque in Vulgata leguntur in psalterio Gallicano testamentum, alibi in Vetere Testamento foedus vel pactum, in Novo autem Testamento tantum testamentum.

Ex notione Christiana de novo foedere vel testamento a Iesu Christo instituto, duae partes Bibliorum Christianorum Vetus et Novum Testamenta appellantur.

Notae

Nexus externi

Testamentum  Vicimedia Communia plura habent quae ad testamenta spectant.
Testamentum 

Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

DivitiaeInstrumentumLexMorsPecuniaSaeculum 3Voluntas

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

HelvetiaNederlandiaSchola Normalis Superior LugdunensisRuthenia AlbaLinguisticaPink FloydGeorgius CassanderSancta Maura TuronensisVictusGmailImperium CossanumScientia (ratio)Thessalonica24 AprilisLanthanidaPenis hominisSaeculum 8IuliusVelasius De PaolisGnosisHafniaCapsicum (fructus)Dies Passionis DominiHorologiumUniversitas PraetoriensisVaginaVualdaSedes Suburbicaria AlbanensisRomulusGermaniaCarolus BazziTerra foederalis (Germania)EssequebiaAes (mixtura)Persecutiones Christianorum RomanaeTechnologiaSalvatoriaPlumbumMalaccaFridericus X (rex Daniae)Franciscus MitterrandEcclesia Catholica RomanaIacobus Ludovicus DavidReligio Iudaica101955 BennuChimaeraPetrusPaulusAemoniaCruce signatiUcrainaIPv6InterreteMandshuriensesSpiritualitasMathematicaLutetiaNumerus librarius internationalis unificatusAutessiodurumCarolus VII (rex Francorum)NucaraVicipaediaSchismaIulia DomnaCastellum VersalienseRes publica popularis SinarumTurma Nationalis Pedilusoria RussicaSanctus Nazarius in SinnuarioMelatonina🡆 More