Grammatica transformationalis • Theoria gubernationis et ligationis • Programma minimalisticum • Principia et parametra
| ||||||
Syntaxis (Graece σύνταξις, a σύν "cum/una" et τάξις "ordo") est studium et principiorum et regularum structurae ordinisque elementorum intra sententias in linguis sive naturalibus sive constructis sicut linguis programmandi.
Vulgius syntaxis significare potest grammaticam cuiusdam linguae. Grammatica et syntaxis autem inter se differunt, quod illa quomodo debeamus lingua loqui praescribit, haec quomodo re vera sententias animo fingimus intellegimusue describit.
Syntaxis stat aliquomodo semanticam adversum. Possumus quoque sententias etsi bene formatas fingere tamen significatione inteliigibili carentes sicut possumus sententias construere intelligibiles etiam grammatice male formatas. Exemplorum gratia:
Prima sententia est falsa, quia septem sunt minus quam octo.
Secunda sententia est absurda, quia sues sunt subrubri, haud potest esse nox dum dies splendet, non possunt sues volare quia non habent alas et, etiam si eas haberent, nullo pacto potis est sub flumen volare.
Tertia sententia est facilis intellectu; significat "Non ivi Romam, quia non habui argentum." Nihilominus, Romae non est in recto casu post verbum motus, necesse est habere quia ad initium articuli, et non debet habui vel argentum praecedere.
Ergo per syntaxin primae duae sententiae sunt bene formatae, significationem autem intelligibilem non habent. Tertia sententia habet significationem claram, sed est male formata.
Linguistae interdum sententias suas finxerunt ad hanc rationem explicandam, quarum fortasse est praeclara illa Chomskiana:
Poema Jabberwocky saepe adhibetur ad rationem similem monstrandam, quae est nos intelligere posse functionem partemque verborum in sententiis syntacticam, si exempli gratia sint ubi debent, si declinationes coniugationesque rectas habeant, etc:
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Syntaxis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.