Septum Interventriculare

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Septum Interventriculare

Septum interventriculare (cordis)
Cognitores
TA A12.1.00.013
Anatomia macroscopica
Cor humanum
Cor humanum, sectione apertum - inter ventriculos cordis invenitur septum interventriculare.
Cor embryonis
Cor embryonis, sectione apertum - septum incremento embryonis ineunte septum inferius vocitatur

Septum interventriculare (IVS), interdum etiam septum ventriculare, vel incremento embryonis ineunte septum inferius est paries, imprimis muscularis, inter ventriculos cordis, cavitates cordis inferiores. Septum functionum amborum ventriculorum et cordis in genere maximum momentum habet.

Inter atria cordis etiam obsidio septum interatriale invenitur. Cuius origo tamen septo interventriculari diversa est.

Anatomia macroscopica

Septum interventriculare, trianguli instar, directione obliqua, aliquid dextrorsum retrorsumque iacet, convexitatem exiguam versus ventriculum dextrum format. Margines eius ad externos sulcos interventriculares et anteriorem et posteriorem respondet. Pars septi inferior et maior musculosus est, tantum superior et minor membranaceus.

Clinice septum interventriculare in partes quattuor dividitur:

  • Septum interventriculare membranosum
  • Septum inditorum (I)
  • Septum editorum (O, quoniam Anglice outlet dicere solet)
  • Septum trabeculare (T)

Partes I, O, T communiter etiam septum interventriculare musculosum dicuntur.

Providentia arterialis

Septi providentia arterialis non per vasa unicae arteria coronariae fit, sed per ramos et arteriae coronariae dextrae (ACD) et sinistrae (ACS):

Embryologia

Septum Interventriculare 
Cardiogenesis cum incremento septi interventricularis

Initio duo tubuli endocardiales separati sunt (vide imaginem, die 20). Fusione amborum mox, iuxta diem 21, nexus inter partes dextras et sinistras oritur. In embryonibus incrementum septi interventricularis, pars cardiogenesis, ab sulco interventriculari sinistro oritur, circiter ab die 28. Eodem tempore camerae cordis quattuor formant. Causis adhuc incognitis solum sulcus sinister, at non dexter, qui obliteratur, persistit. Ita fit, ut simul asymmetria inter ventriculum dextrum et ventriculum sinistrum crescat.

Morbi septi interventricularis

Defectum septi interventricularis est frequentia maxima cardiopathia congenitalis, malformatio cordis. In vitae cursu etiam alii morbi observantur.

Defectum septi interventricularis

Apertura partialis defectum septi interventricularis constituit, ita apertura hac coniunctione fluxum sanguinis inter ventriculos permittit, quod gradu graviore functionem cordis deminuat. Clausura ope operationis chirurgicae in hominibus cum symptomatibus gravioribus necessse est. Hodie clausura aut per operationem cardiochirurgica aut per catheterem (catheteris Amplatzer dicti ope) perficitur. Iniuriam operationis apertae est periculum hiati residualis, obsidionis atrioventricularis, syndromatis postpericardiotomiatici, et arrythmiarum cardialium.

Aneurysma septi membranacei

In syndromate Downii partes anterior et medialis valvulae tricuspidalis obliteratae apparent. Pro eo iam mature aneurysmata partis membranaceae septi quibusque aegrotorum observantur. Si formatur, sanguinis fluxus ab ventriculo sinistro in ventriculum dextrum pressionis differentia causa exoriatur, denique constanter pressionem intra ventriculum dextrum augens. Suspicatur, ut incrementum aneurysmatis coniunctum sit cum retardatione operationis cardiochirurgici.

Hypertrophia lipomatosa

Rarius hypertrophia septi observantur. Hypertrophia lipomatosa tumorem textus adiposi constituit.

Pinacotheca

Notae

Nexus interni

Nexus externi

  • merriam-webster.com: Definitio septi interventricularis (Anglice)

Tags:

Septum Interventriculare Anatomia macroscopicaSeptum Interventriculare EmbryologiaSeptum Interventriculare Morbi septi interventricularisSeptum Interventriculare PinacothecaSeptum Interventriculare NotaeSeptum Interventriculare Nexus externiSeptum Interventriculare

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Pascha (festum Christianum)Litterae LatinaeLingua ProtoindoeuropaeaLaumellumIosephus IIAsia orientalisCivitates FoederataeLingua FrancogallicaVena saphena magnaTempusCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisLingua Slavica orientalis antiquaFons TriviiSpongeBob SquarePantsSocolataRequiemACommerciumSi hortum in bibliotheca habes, nihil deeritAshley JuddPneumoniaPluviaFlavius IosephusHenricus KissingerMillennium 1AvesBellum Centum Annorum2014Credo (liturgia)Vallis TelinaMillennium 2TechnologiaFoedus LiberorumFactio politicaLaetitia OrtizPulveris hauritoriumCobaltumMythologiaIosephus StalinCarboArgenisVesica biliarisNationes mundiFibula PraenestinaCelerius quam asparagi cocunturEdmundus AboutLiber I RegumRomulusVehiculumSuperbia et odiumBitLingua Vandalica SlavicaNovum TestamentumProvincia IadrensisCivitasLiberXaverius MileiTraianusAntonius PatavinusLettoniaCantium (Italia)ClavileLingua Dacoromanica12 IuliiLingua LatinaEl NiñoVandalitiaCastrum Fractarum (Marchia Anconitana)LusitaniaMusica🡆 More