Scientia heraldica sive ars heraldica, sive aspilogia, est doctrina quae ad insignia vel insignia heraldica pertinet, sive arma gentilicia, sive insignia gentilicia, sive tesseras gentilicias cognoscendas, describendas, et delineandas atque ad omnes regulas sive leges fetialium sive heraldorum cognoscendas.
Haec scientia fundamenta sua in temporibus mediaevalibus habet.
Tamen iam in antiquitate scuta militum insignibus ornabantur. Secundum Herodotum Carii saeculo octavo vel septimo ante aeram nostram primi insignia in scutis delineaverunt : "Cariis tribuuntur tres inventiones quae Graeci mutuaverunt : primi docuerunt cristas super cassidibus imponere et insignia in scutis" (Herodotus, Historiae, I, 171).
Scientia heraldica saeculo XII nata est in ordine equestri et postea se propagavit ad omnes classes societatis, nobiles, agricolas, cives urbium, cleros, atque in usu fuit apud societates et collegia.
Qui a temporibus mediaevalibus usque ad tempora nostra munus habebant et habent insignium heraldicorum servandorum, componendorum, publicandorum, et in tabellis publicis inscribendorum vocantur heraldi sive fetiales.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Scientia heraldica, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.