Pietismus

Pietismus est motus religiosus qui saeculo 17 in terris Germanicis intra ecclesiam protestantem ortus est.

Pietistae, super fundamenta reformationis saeculi 16, id agebant, ut pietas vera in rebus internis necnon externis exerceretur et perficeretur.

Pietismus
Philippus Iacobus Spener, pater Pietismi dictus.

Argumentum regenerationis (novae nativitatis) hominis maximi momenti in pietismo erat. Homini opus erat se converti, se avertere ab mundo, ut in Christo renasci posset. Hoc argumentum iam in libro Vom wahren Christentum (1605), Latine De vero Christianismo libri quatuor (Lunaeburgi, 1625), ab Ioanne Arndt conscripto, adlatum est. Arndt, theologus, qui fidem pietatemque mysticas extulit, in controversias cum orthodoxia Lutherana incidit, se tamen pro orthodoxo habuit, praecursor pietismi magni momenti esse putatur. Sectator in Dania fuit cantuum ecclesiasticorum poeta et episcopus Ioannes Adolphus Brorson.

Anno 1670 Philippus Iacobus Spener primum collegium pietatis Francofurti condidit, anno 1675 librum intitulatum Pia desideria divulgavit. Hoc in libro programma reformationis ecclesiae proposuit:

  • lectio Bibliae diligens
  • institutio collegiorum pietatis
  • sacerdotium universale
  • inculcatio quod Christianismus non in theoria, sed praxi consistat
  • moderatio controversiarum confessionalium
  • reformatio studii theologiae ad fovendam pietatem
  • conformatio orationum ad aedificandum hominem interiorem

Notae

Tags:

GermaniaPietasProtestantesReformatioSaeculum 16Saeculum 17

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

VicifonsLexiconGuebwillerApoplexia cerebriChristusAntverpiaKatovicumValerius AedituusJVillaVitaMuseum Dioecesanum IacenseBelgicaImperium RomanumPopulus RomanusAlcoranusTheodorus I LascaresRapperiaEuropaRomulaBellum Civile (49-45 a.C.n.)Epistulae ad AtticumRes publica25 AprilisMaria de BituriaPrivatizatioAdolfus HitlerHilla calensLibanusPurpuraUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumMagnus duxApoda20 AprilisSeattlumUcrainaXCarolus V (imperator)Oceanus Pacificus2003Iacobus II (rex Angliae)Benedictus de NursiaByzantiumViciEpiscopus258Augustinus HipponensisMare Mediterraneum2012Exercitus RomanusGaius Iulius CaesarKarmaMontanaSamuel (propheta)Planities elevataMiles mercennariusGenshin ImpactSex.Ius RomanumAustraliaCCarolus III (rex Britanniarum)IndonesiaLondiniumTrinitasMonacumVarasdinumPraemia AcademiaeMare ArafuranumRequiemNovum Eboracum (urbs)🡆 More