Mata Hari vel nomine proprio Margarita Gertrudis Zelle (nata 7 Augusti 1876 Levardiae, mortua 15 Octobris 1917 Vilceniae) saltatrix Nederlandica famosa et emissaria in primo bello mundano Germanorum fuit.
Familia
Margareta Zelle post iuventutem turbulentam anno 1903 Lutetiam venit, ut vestes demonstraret. Sed paulo post propter faciem exoticam saltatricem Indicam se praebebat atque anno 1905 primo nomine Mata Hari in scaena fuit: Ballationem famosam velaminum monstravit, in cuius fine paene nudata se praebuit. Annis sequentibus per totam Europam iter fecit atque fortunam magnam saltatrix meruit. Sed cum in Franciam revertisset, paene in oblivionem iit, quod aliae eam imitabantur.
Anno 1914, cum primum bellum mundanum coepisset, Berolini apparuit, sed celeriter in Franciam reverti conata est. Itaque in Nederlandiam venit. Ibi legatus Germaniae ei pecuniam praebuit, ut exploratrix fieret. Nam multos viros publicos Francicos novit. Itaque saepe Lutetiam iter fecit, ut hos viros de arcanis belli interrogaret. Sed 13 Februarii 1917 capta est in carcerem missa est. 24 Iulii perduellionis accusata atque die postero supplicio damnata est. 15 Octobris 1917 morte punita est.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Mata Hari, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.