Linguistica Diachrona

Linguistica diachrona est linguisticae historicae pars, quae ad internas linguae systematis mutationes describendas et explanandas pertinet.

Cum systema linguae nullo alio modo nisi grammatica describenda concipi possit, expedit etiam de grammatica historica loqui. Itaque solas mutationes grammaticas (i.e. phonologicas, morphologicas, syntacticas) persequitur, exclusis rebus quae ab usu externisque condicionibus linguae proficiscuntur. Itaque linguistica diachrona, quae ad structuralismum linguisticum pertinet, hoc inquirit, quomodo pro systemate linguae tamquam in axe temporali positae per mutationem aliquam alius status linguae substitutus sit.

Ferdinandus de Saussure est ille qui primus docuit naturam linguae duplici ratione examinari et cognosci debere. Ideo enim methodologicam synchronae et diachronae linguisticae differentiam excogitavit. Linguistica synchrona linguae statum (état de langue), quali elementorum compage et structura certo temporis puncto consistat, inspicit. Constat linguam (langue) solo "differentiarum lusu" consistere, id est, linguam esse systema ex elementis distinctivis, sicut ex phonematibus, compositum. Sunt etiam qui putent Ferdinandum de Saussure in hac opinione fuisse, ut lingua esset systema opertum in se inclusum, in quo omnia inter se cohaereant (où tout se tient). Sed Saussure nusquam ita dixisse videtur. Lingua enim, si strictis finibus operta esset, res mathematicae similis esset. Constat quidem linguam esse systema apertum, quod loquentium opera in sermone (parole) mutari possit. Langue et parole se invicem adficiunt sive "interagunt".

In linguistica diachrona de alienorum linguae statuum differentiis systematicis, quae "correspondentiae diachronae" appellantur, agitur. Linguae statibus vel systematibus deinceps sequentibus in axe temporali positis, systematicae comparandorum linguae statuum differentiae investigantur. Correspondentiae diachronae his inlustrantur exemplis:

    Lat.arch. Lases > Lat.clas. Lares
    Lat.arch. meliosem > Lat.clas. meliorem
    Lat.arch. *genesa > Lat.clas. genera

et

    PIE *seḱs > Gr. ἕξ /heks/ ('sex')
    PIE *septm̥ > Gr. ἑπτά /heptá/ ('septem')
    PIE *ser-p- > Gr. ἕρπω /herpō/ ('serpo')

et

    Lat. carum > Fr. cher /ʃεr/
    Lat. carrum > Fr. char /ʃar/
    Lat. caballum > Fr. cheval /ʃə'val/

Diversi linguae status differentiis systematicis in eundem locum incidentibus distinguuntur: exempli causa, intervocalibus /s/ (Lases) et /r/ (Lares) phonematibus alieni definiuntur linguae status, quorum quisque suo nomine distinguitur, sicut "Latina archaica" et "Latina classica". Cum /s/ in Lases antiquioris vel maioris (natu) systematis linguae pars sit, consentaneum est /s/ et /r/ phonemata " > " signo maioritatis conectere. Itaque rhotacismus Latinus hac formula diachrona

    s > r / V _ V

concipi potest, quae correspondentiam diachronam exprimit. Neogrammatici formulam huiusmodi "legem sonorum" (Lautgesetz) appellaverunt, quamquam nihil obligatorii habet; potius definitionem generalem ante oculos ponit.

Notae

Bibliographia

  • Janda, Richard D. & Joseph, Brian D. (2003) On Language, Change, and Language Change — Or, Of History, Linguistics, and Historical Linguistics. The Handbook of Historical Linguistics (ed. Brian D. Joseph & Richard D. Janda), 3-180. Blackwell.
  • de Saussure, Ferdinand (1921/1968). Cours de linguistique générale publié par Charles Bally & Albert Sechehaye. Paris: Payot.

Nexus interni

Tags:

Linguistica historicaMorphologiaPhonologiaStatus linguaeStructuralismusSyntaxis

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

immobilePactumRecep Tayyip ErdoğanAugustus (imperator)Ecclesia Sancti SepulcriBurdigalaHispaniaConstantinopolisIesusButaniaRobigaliaIter transtemporaleAdamnanus de IonaEdmundus AboutSpringeLucia SalaniSeptentrioRes militarisLibanusTabula administrativa FranciaeAntverpiaAequatoriaXLitaniae LauretanaeUmbraFamilia Thomae Mori (pictura)PosnaniaBlogUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumIoannes Baptista2015El Niño1653PendulumGlandula sudoriferaFumisugiumTympanumLavaniaLeia OrganaLinguisticaMediolanumDe bello GallicoFerrivia subterranea MoscuensisArteria coronaria sinistraProcessus xiphoideusEcclesia Catholica RomanaTrinitasCoreaGerardus VeltvyckusGulielmus MarconiJar Jar BinksAngliaEuripidesCaba13 AprilisDieuzeMoles Trium AngustiarumMare ArafuranumPurpuraParaquariaLingua GraecaDomina (scacci)Iosephus StalinMantuaSpatitempusPetruser28oSanscriceAlcoranusMonacumSaratoviaEpiscopiumCarolus MarxGermaniaAedificium🡆 More