Lingua Castellana Antiqua: Lingua

Lingua Castellana antiqua (ipso sermone Roman paladino vel Castellano ; IPA: ) fuit lingua Romanica, qua homines in Castella inter saecula decimum et quintum decimum usi sunt, et lingua Hispanica hodierna saeculo quinto decimo, postquam consonantes in hodiernos sonos Hispanicos plene mutaverunt, facta est, et Saeculum Aureum Hispanicum dici coepisse.

Lingua Castellana antiqua
Roman paladino, castellano
Taxinomia: lingua Indoeuropaea

 Linguae Romanicae
  Linguae Romanicae occidentales
   Linguae Ibero Romanicae
    Lingua Castellana antiqua

Status: status popularis linguae Latinae
Sigla: 1 , 2 , 3 osp
Usus
Aevum: saec. X – XIV
Situs: Regnum et Corona Castellae
Litterae: Litterae Hispanicae Medii Aevi
Scriptura: Abecedarium Latinum
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Cantar de Mio Cid, opus magnum in castellana antiqua lingua

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae et depictio Cantaris Mio Cid.

De nomine

Lingua Castellana vocatur nam hoc sermo Romanicus in Castella ortus est, e Latina lingua et permultis verbis et sonis Vasconicis. In ipso autem sermone, Gundisalvus de Berceo saeculo tredecimo scripsit

Quiero fer una prosa en roman paladino,
en cual suele el pueblo fablar con so veçino
Hispanice: Quiero hacer una prosa en romance, en que el pueblo suele hablar con su vecino
Latine: Volo prosam scribere in sermone romanico, quo solet vulgus cum vicino uti.
– Gundisalvus de Berceo, Vida de Sancto Domingo de Silos

Phonetica et grammatica

Phonetica linguae Castellanae antiquae persimilis erat aliarum linguarum Romanicarum, sed ob causam sonorum Vasconicae linguae, soni prisci amissi sunt. Inter saecula decimum et quartum decimum fuerunt soni isti:

consonans labialis consonans dentalis consonans alveolaris consonans palatalis consonans velaris
obstruiens surda p t ç = ts ch = č c = k
obstruiens sonora b d dz ĵ g
fricativa surda f, v = ɸ s š
fricativa sonora β z ž
consonans nasalis m n ñ
consonans vibrans ɾ, r
consonans lateralis l ʎ

De grammatica, haec Castellanae antiquae lingua similis est quam hodiernae, sed cum differentiis maximis quattuor:

  • Verbum auxiliare, praeteritos creandi causa, est ser necnon haber (cum verbis motionis):
    Las mugieres son llegadas a Castiella.
    Las mujeres han llegado a Castilla.
    Feminae in Castella adveniunt.
  • Possessio et tenentia cum verbo haber necnon tener designatur:
    Pedro dos fijas ha.
    Pedro tiene dos hijas.
    Petro sunt duae filiae.
  • Participium verbale cum accusativo congruet in numero et genere:
    María ha cantadas dos canciones.
    María ha cantado dos canciones.
    Maria duo carmina cecinit.
  • Praeteritum verbale simul Latinum cum desinentia -uve creatum est:
    Conocer > conuve [conocí; cognovi]
    Traer > truje [traje; traxi]

Opera et auctores

  • Cantar de mio Cid (saec. XII), quod narrat de Roderico Campidoctore.
  • Libro de Alexandre (saec. XIII)
  • Los milagros de nuestra señora (saec. XIII), a Gundisalvo de Berceo
  • Libro de buen amor (saec. XIV), a Ioanne Ruiz, archipresbytero Fitae.
  • Libro de los enxiemplos del Conde Lucanor et de Patronio (saec. XIV), a Dmno. Ioanne Manuel.
  • Coplas por la muerte de su padre (saec. XV), a Georgio Manrique Toletano.
  • La celestina (saec. XV), a Ferdinando de Rojas.

Nexus interni

Bibliographia

  • Alvar, M., director. 1996 & 2007. Manual de dialectología hispánica: El Español de España. Barcinonae: Ariel Lingüística. (Hispanice)
  • Cano, Ra, coordinator. 2005. Historia de la lengua española. Barcinonae: Ariel Lingüística. (Hispanice)
  • Gargallo Gil, I. H, et M. R. Bastardas, coordinatores. 2007. Manual de lingüística románica. Barcinonae: Ariel Lingüística. (Hispanice)
  • Penny, Radulphus. 1998. Gramática histórica del español. Barcinonae: Ariel. ISBN 84-344-8265-7. (Hispanice)
Lingua Castellana Antiqua: De nomine, Phonetica et grammatica, Opera et auctores 

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Lingua Castellana Antiqua De nomineLingua Castellana Antiqua Phonetica et grammaticaLingua Castellana Antiqua Opera et auctoresLingua Castellana Antiqua BibliographiaLingua Castellana AntiquaAuxilium:IPACastellaConsonansHomoLingua HispanicaLinguae RomanicaePronuntiatus HispanicusSaeculum 10Saeculum 15Saeculum Aureum Hispanicum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?Solanum tuberosumEtymologiaSericumUniversitas HarvardianaBrasiliaRomaAshley JuddRamus interventricularis anteriorIacobus II (rex Angliae)ChocoboApoplexia cerebriSixtus VVarasdinumVelociraptorMalaesiaCivitates Foederatae AmericaeRosarium (oratio)Dona Spiritus SanctiIentaculumStar Wars2015SueciaHelicopterumPelliculaLinguaConturbatio hypercinetica cum attentionis defectoGlandula sudoriferaSimplicia montani victualiaPapaAbecedariumConsulThe Mule (pellicula 2018)Secundum Imperium FrancicumInformaticaQRes publica popularis SinarumCarolus MarxLunaKarmavietnamiaCechiaAntonius Head (actor)BelgicaDidacus MaradonaAlbertus PujolsCervesiaPosnaniaUmbraNervi cranialesMalus sieversiiCaelumVitaLingua LatinaCommunismusIn girum imus nocte ecce et consumimur igniWhatsAppTelecommunicatioRegulus (Saint-Exupéry)PornographiaVicipaedia LatinaGoogleNaturaSingapuraDeusKatovicumNigra silvaMatritumImperium RomanumIanusChlodovechus I (rex Francorum)Herculaneum🡆 More