Interpunctum vel interpunctio est signum non alphabeticum, quo verbum in textu positum a proximo separatur intellectus causa.
Interpuncta varia sunt, sicut punctum (.) quo finis periodi vel sententiae indicatur, aut virgula sive comma (,) quo fines incisionum vel membrorum inserticiorum denotari possunt. Variis linguis variae sunt interpungendi rationes, quas etiam grammatici praescriptionibus moderantur. Latine scribentis est potius usum editionum philologarum quam suae vernaculae observare. Interdum tamen commate sagaciter posito legentem ab ambiguitate defendere possumus. Si enim "Qui exiit cum fratre redit" scribamus, ambiguum est, utrum "Qui exiit, cum fratre redit" an "Qui exiit cum fratre, redit" intellegi debeat.
Inscriptiones antiquissimae et manuscripta mediaevalia scriptione continua exarata sunt. Iam inter antiquos coeptum est puncto (·) singula verba a proximis separari, a quo interpunctum appellatum, nec non interpunctio, quo verbo etiam interpungendi actus significabatur. Praeter puncta alia quoque ornamenta, sicut hederae distinguentes, in usu erant. Postea quidem denuo scriptio continua in usum recepta est, quod usque in manuscriptis mediaevalibus haesit. Cui interpungendi usui postea substituta sunt interspatia vel spatia vacua inter verba posita.
Interpunctio primum verbis separandis servivit. Nec non deerant signa elocutoria, quibus sententiarum verborumque ornamenta inlustrabantur, quo melius res ad declamandum dispositae intellegi possent. Quae signa cum elocutioni tum scriptioni proderant. Itaque vis et sensus interpunctionis extensa est ad alia quoque signa quae intellectui inservirent. In editionibus philologis haec interpungendi ratio originem trahit a manuscriptis mediaevalibus, quorum usus per saecula haesit. Attamen nonnulli exstiterunt loci, quos emendari oportet.
In hodiernis textuum Latinorum editionibus haec saltem interpunctorum genera in usu sunt:
Nomen | Glypha |
---|---|
Punctum | . |
Virgula | , |
Virgula punctata sive semicolon | ; |
Bipunctum sive colon | : |
Signum exclamationis | ! |
Signum interrogationis | ? |
Interrobang | ‽ |
Signum reticentiae sive aposiopesis | … |
Signa citationis angulata, vel guillhelmitta | «...» |
Virgulae duplae | “...” aut "..." |
Virgulae simplices | ‘...’ aut '...' |
Linea obliqua | / |
Linea verticalis | | |
Notae parenthesis | ( et ) |
Parentheses ungulatae vel flexuosae | { et } |
Parentheses quadrae | [ et ] |
Linea enne vel linea interposita | – |
Linea emme vel linea interposita longa | — |
Linea citationis | ― |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Interpunctum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.