Impetus Lutetiae Novembri 2015 Facti

Impetus Lutetiae Novembri 2015 facti fuerunt incursiones conspiratae a terroristis Islamicis Lutetiae vespere 13 Novembris 2015 crudeliter in homines fortuitos factae.

Res hora 21:16 CET fieri coeptae sunt in circumdariis I, X, XI, atque in Stadio Franciae, Sancti Dionysii in septentrionali suburbio. Tres saltem diruptiones et sex sclopetationes in multitudinem collineatae renuntiatae sunt. In theatro Bataclan obsides retenti sunt.

Impetus Lutetiae Novembri 2015 Facti
Loci impetuum.
Impetus Lutetiae Novembri 2015 Facti
Theatrum Bataclan anno 2008.

Homines 129 saltem privati, inter quos circa octoginta et novem spectatores in theatro, armis igniferis bombisque necati sunt. Ducenti saltem homines vulnerati sunt, octoginta graviter. Vigiles Francici duos suicidas bombiferos impetibus interfuisse renuntiaverunt. Qui cum iam fiebant impetus, Franciscus Hollande, praeses Franciae, in contione televisifica hora 23:58 CET habita statum discriminis nationalem declaravit, multosque fines civitatis clausit. Interpres vigilum omnes aggressores necatos esse renuntiavit. Post secundum bellum mundanum, haec pessima est calamitatum in Francia factarum.

Proximo die, 14 Novembris, Civitas Islamica se in culpa esse nuntiavit.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Tags:

13 Novembris2015CircumdariumCircumdarium I LutetiaeCircumdarium X LutetiaeCircumdarium XI LutetiaeLutetiaSanctus Dionysius (Sequana et Fanum Dionysii)Stadium FranciaeSuburbiumTheatrum BataclanVesper

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

EboracumGmailArmeniaCarolus PuigdemontDiana (principissa Cambriae)Matrimonium hominum eiusdem sexusEmmanuel MacronLexiconScalae HispanicaeCorinthusTallinnaPsychologiaAlexander MagnusEssequebiaLacinia GazeticaZea maysCommerciumIudaeiMinervaKarthagoMalaviaMahometus1989Ritus RomanusBritannia MaiorCourcelles (Ager Belfortii)Barry GibbPagus GuerniusLi KeqiangPurpuraMichaël JordanAlexander StubbVicinuntiiCapsicum (fructus)MossTabula RosettanaDistrictus autonomus Iamalo-NeneticusSanctus Nazarius in SinnuarioAegyptus antiquaBenedictus XVIRenatus CartesiusLingua Italiana1986VindecyAquae AureliaeIliasMarinumIoannes BuchanArcher J.P. MartinFelesSacrum Romanum ImperiumIaponiaVelasius De PaolisVicipaediaTrinitasPhotographemaIndex dierum calendarii RomaniSociologia2884 ReddishUltima CenaGermania1949Nativitas Beatae Mariae Virginis4018 BratislavaAnthropologiaSimona WeilManihot esculenta1115ParaquariaGothoburgumBellum Israëlianum-Hamasianum anni 2023Systema periodicumStibium🡆 More