Graviditas surrogata (sive subrogata) est propositum, saepe pacto legitimo ordinatum, quo mulier (mater surrogata) constituit se gravidam esse atque infantem aliis hominibus (parentibus intentionalibus) parere, qui sunt aut erunt infantis parentes.
Generaliter mater surrogata mater genetica non est. Si fieri potest, ovulum matris intentionalis promitur ut ea mater genetica prolis quam educet sit. Si non potest, ovulum donatricis aliae promitur ut saltem vitatur matrem surrogatam matrem geneticam infantuli quem parit esse. Spermia generaliter patris intentionalis sunt.
Feminae quae infecundae sunt nonumquam graviditatem surrogatam utuntur, sicut duo viri mariti.
Mater surrogata saepe pecunias a parentibus intentionalibus accipit. In aliis casibus graviditas surrogata altruista est, e.g. si femina sorori suae infantulum parit.
Opiniones bioethicae de graviditate surrogata valde variant. Multae sunt civitates quae eam vetant.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Graviditas surrogata, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.