Filipendula ulmaria (binomen post Carolum Linnaeum a Carolo Maximowicz statutum), Latine et Graece oenanthe οἰνάνθη, Latinitate recentiori regina prati sive ulmaria, est planta medicinalis et condimentaria perennis generis Filipendulae et familiae Rosacearum, quae naturá per Europae maximam partem Asiamque borealem usque ad Siberiam crescit.
In America Septentrionali introducta est.
Flores parvulae candidae odorem gratum et fortissimum praebent. Flores interdum in cervesiam, saepissime in medum (hydromeli Europaeum priscum) ad fermentationem adiuvandam saporemque temperandum iniectae sunt; e quo usu nomina Anglicum meadowsweet, Theodiscum Mädesüß, Danicum mjødurt, aliaque nonnulla derivantur. Flores foliaque olim in domibus spargebantur ut gaudium provocarent. Haec planta est origo pharmaci aspirini.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Filipendula ulmaria" apud Plants for a Future • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Filipendulam ulmariam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Filipendula ulmaria, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.