Ecclesiae Orthodoxae Orientales

Ecclesiae orthodoxae orientales est nomen hodie usitatissum, quo appellantur illae ecclesiae, quae post Concilium Chalcedonense (451) ab ecclesia Imperii Romani et occidentalis separatae sunt, et quae olim non chalcedonenses, praechalcedonenses, antichalcedonenses, monophysitae, veteres orientales, orientales minores dicebantur.

Quarum separatio ab aliis ecclesiis ex causis et dogmaticis et politicis originem traxit, primo inter christianos Aegypti Syriaeque (i.e. Graeci, Copti vel Syri), qui centralismo Constantinopolitano resistebant, quibus postea adiuncti sunt Armeni, qui extra limites Imperii Romani Orientalis versabantur. Ecclesiae aethiopica et erythraea, quae antea pars erant Ecclesiae Coptorum, saeculo XX autocephala facta sunt. Ecclesia autem malankara iam anno 1665 cum Ecclesia iacobita syra coniuncta est.

Sequentes igitur Ecclesiae, quae in occidente (Constantinopoli et Romae) monophysiticae dicebantur sed re revera sunt miaphysiticae, et quae inter se communione ecclesiastica vinculantur, inter orthodoxas orientales numerantur:

Linguae quibus translaticie hae ecclesiae in liturgia utuntur sunt (Syrica, Coptica, Armenica, Aethiopica. Quibus linguis hodie adduntur aliae, ut puta Arabica, Malaica vel linguae occidentales.

Propter fugam vel emigrationem vel conversionem ad religionem Islamicam Ecclesiae orthodoxae orientales in terris, in quibus ortae sunt, multos fideles amiserunt. Armenia et forsitan Aethiopia exceptis, hodie sunt ecclesiae minoritariae. Simul autem in terris occidentalibus diffusae sunt.

Mense Ianuario 1965 superiores et clerici omnium ecclesiarum orientalium orthodoxarum Neanthopoli conferentiam egerunt. Hic fuit primus conventus e Concilio Ephesino. Ecclesiae structuras, quibus unae alias adiuvarent, constituerunt.

Ecclesiae catholicae affines

Eiusdem traditionis teologicae et liturgicae, sed plenam cum Sede Romana communionem habentes, sunt sequentes Ecclesiae Catholicae Orientales:

  • Ecclesia Catholica Aethiopica
  • Ecclesia Catholica Armena
  • Ecclesia Catholica Coptica
  • Ecclesia Catholica Erythraea
  • Ecclesia Catholica Syriaca
  • Ecclesia Syro-Malankara Catholica

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Hage, Wolfgang. 2007. Das orientalische Christentum: Die Religionen der Menschheit. Vol. 29/2. Stutgardiae. ISBN 978-3-17-017668-3.
  • Lange, Christian, et Karl Pinggéra, eds. 2010. Die altorientalischen Kirchen: Glaube und Geschichte. Darmstadii. ISBN 978-3-534-22052-6.


Tags:

Ecclesiae Orthodoxae Orientales Ecclesiae catholicae affinesEcclesiae Orthodoxae Orientales NotaeEcclesiae Orthodoxae Orientales BibliographiaEcclesiae Orthodoxae Orientales451Concilium ChalcedonenseImperium Romanum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ManeDamnum amissorum militumAfrica AustralisPortus DivesGraeciaLingua HispanicaLignum scientiae boni et maliMartinus BormannCarboPhoenix (Ilias)BitusCommunismusPistillumScientistaLinguaImperium RomanumNicolai Klimii iter subterraneum24 AprilisUnio EuropaeaSignumAntipsychoticumAurelianumRuberDominica Resurrectionis DominiScientia (ratio)Orbis terrarum4chanAngliaHistoria de duobus amantibusVerrucaVicimediaTokiumFranciscus (papa)Linum usitatissimumBaroRes publicaMediolanumUniversitas OxoniensisVientianaTurciaTuber ischiadicumVicinuntiiOeconomiaRes militarisMeridiesHinduismusVicifonsDurocortorumPurpuraMaria de BituriaDea maternaMars (planeta)BellumExercitus15 NovembrisUTC25 AprilisPhilippinae7616 SadakoRenascentia litterarumIsraëlTempusHenricus Kissingerfasciola adhaerensCanalis vertebralisDomina ferarumNervus ilioinguinalisNarcissus (mythologia)🡆 More