Dikarya sunt Fungorum subregnum, inter quod sunt phyla Ascomycota et Basidiomycota, quorum ambo dikaryonta plerumque generant, filamentosa vel unicellularia fortasse sunt, sed semper flagellis carent.
Dikarya sunt plurimi ex fungis "altioribus fungis" appellatis, sed etiam multas comprehendunt species anamorphicas, quae olim, in litteris historicis, mucores appellarentur (Hibbett, James, et Vilgalys 2007). In phylogenetica, haec duo phyla intra se constanter coniunguntur (Lutzoni et al. 2004; James et al. 2006). Thomas Cavalier-Smith in commentario anno 1998 divulgato hunc gregem Neomycota appellavit.
Formula:Cladogram Nova Regni Fungorum classificatio ex magna investigatione a permultis mycologistis aliisque eruditis taxinomiam Fungorum investigantibus anno 2007 divulgata est (Hibbett, James, et Vilgalys 2007). Septem intra Fungos agnovit phyla, quorum duo—Ascomycota et Basidiomycota—intra ramo continentur qui subregnum Dikaryorum repraesentat. Cladogramma maiora taxa Fungorum et eorum coniunctionem cum organismis opisthokonticis et unikonticis depingit. Longitudo autem ramorum arboris pro spatiis evolutionariis non sunt.
Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Dikarya, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.