Digamma: Littera Graeca obsoleta

Digamma (indecl., n.; Graece δίγαμμα) vel digammon (-i) vel digammos (-i) sive vau est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ et Ͷ ͷ scripta, quae sonum vocis et reddebat.

Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.

Digamma: Nonnulla verba Homerica digammo incipientia, Notae, Plura legere si cupis
Digamma
Abecedarium Graecum
Α α Alpha Β β Beta
Γ γ Gamma Δ δ Delta
Ε ε Epsilon Ζ ζ Zeta
Η η Eta Θ θ Theta
Ι ι Iota Κ κ Cappa
Λ λ Labda Μ μ My
Ν ν Ny Ξ ξ Xi
Ο ο Omicron Π π Pi
Ρ ρ Rho Σ σ ς Sigma
Τ τ Tau Υ υ Ypsilon
Φ φ Phi Χ χ Chi
Ψ ψ Psi Ω ω Omega
systema numerale
αʹ 1 ιʹ 10 ρʹ 100
βʹ 2 κʹ 20 σʹ 200
γʹ 3 λʹ 30 τʹ 300
δʹ 4 μʹ 40 υʹ 400
εʹ 5 νʹ 50 φʹ 500
ϝʹ ϛʹ στʹ 6 ξʹ 60 χʹ 600
ζʹ 7 οʹ 70 ψʹ 700
ηʹ 8 πʹ 80 ωʹ 800
θʹ 9 ϙʹ ϟʹ 90 ϡʹ 900

Excepta dialecto Aeolica, digamma mature e lingua Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatus est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.

Nonnulla verba Homerica digammo incipientia

Praesentia digammi in carminibus Homericis metro detegitur et tabellis Mycenaeis vel comparatione cum lingua Latina ceterisque linguis indoeuropaeis confirmaturː

  • Fοικος, Latine vīcus.
  • Fοινος, Latine vīnum.
  • Fέαρ, Latine ver.
  • Fέσπερος, Latine vesper.
  • Fείκοσι, Latine viginti.
  • Fέτος, Latine vetus.
  • Fόπα, Latine vox. Ex eadem radice Fειπεῖν et Fέπος.
  • Fείρω, Latine verbum.
  • Fιδεῖν, Latine videre. Ex eadem radice Fοῖδα (vīdī) et Fεῖδος.
  • Fελπίς et Fέλπομαι, Latine volo et voluptas.
  • Fέννυμι < Fεσ-νυμι, Latine vestis.
  • Fέργον, Germanice Werk aut Anglice work. Ex eadem radice Fέρδω.

etc.

Alia verba consonantibus σF incipiebantː

  • σFέ, σFοι, σFόςː Latine se, suus (pronomen reflexivum).
  • σFηδύςː Latine suavis.
  • σFῆθος, Latine suesco/suetus.

etc.

Notae

Plura legere si cupis

  • Olaus Vilelmus Knös, De digammo Homerico quæstiones, Upsaliae, 1872.
  • Pierre Chantraine, Grammaire homérique. Tome I, Phonétique et morphologie, Klincksieck, 1958ː cap. IX-X.
  • Michel Lejeune, Phonétique historique du mycénien et du grec antique, Parisiis, Klincksieck, 1972, 179-189.

Nexus externi

Tags:

Digamma Nonnulla verba Homerica digammo incipientiaDigamma NotaeDigamma Plura legere si cupisDigamma Nexus externiDigammaLingua GraecaLingua Graeca antiquaNumeri GraeciSex

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

IraniaGoogleAldous HuxleyRuberVinclyPeruviaCorIuppiter (planeta)NatesExercitus Romanusprophetia sui effectrixArsSecundum bellum mundanumVodcaIncursio Russica in Ucrainam (2022)LiquidumFossa MariannensisDrama (fictio)Certamen mundanum pedilusorium1968Carolus BlesensisIanusCosplayVicicitatioOrdo IlluminatorumIesusHistoria de duobus amantibusNicolai Klimii iter subterraneumMare MediterraneumMoneta (pecunia)MeridiesSussexia OrientalisIsaacus NewtonusThomas (apostolus)HarpyiaeMorbus dissidentiae phreneticaeCommissio EuropaeaComputatrumOrdo militarisRomaWalloSignumCivitas sui iurisArs ingeniariaSitus interretialisAulus GabiniusPalesAurumVicifonsBalduinus IV (rex Hierosolymitanus)MedicinaTurma Pedilusoria Nationalis AnglicaUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumSclopetum striatumNovum EboracumSententia (gnome)MoleculaElizabeth II (regina Britanniarum)Corona BohemiaeEcclesia Catholica RomanaVladimirus PutinUnio EuropaeaTelevisioUniversitas Oxoniensis🡆 More