Declaratio Balfour (Anglice Balfour Declaration) fuit publica praedicatio a regimine Britannico in Primo bello mundano edita qua nuntiavit se constituioni fauturum esse domûs nationalis pro populo Iudaeo in Palaestina, tum Imperii Ottomanici regione ubi minor pars incolarum erant Iudaei.
Haec sententia relata est:
Regimen eius Maiestatis benigne constitutionem in Palaestina domûs nationalis pro populo Iudaeo aspicit et operam dabit ut confectionem huius consilii faciliorem reddat, cum intellegatur nihil faciendum esse quod iura civilia religiosaque exsistentium in Palaestina communitatum non Iudaearum, neque iura et status politicus quod Iudaei in ulla alia civitate, laedat.
Declaratio contenta est in litteris die 2 Novembris 1917 ab Arthuro Balfour, Britanniarum regni ministro rerum externarum, Leonillo Rothschild, baroni Britannico Iudaeao, scriptis, ut Foederi Sionistico Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis transmitteretur. Verba declarationis die 9 Novembris 1917 in periodicis promulgata sunt.
Concilium Britannicum bellicum futura Palaestinae deliberare coepit statim postquam mense Novembri anni 1914 bellum imperio Ottomanico indixit. Anno 1917 ante declarationem Balfour, bellum ad incitas redactum est, duobus ex Britanniae sociis proelio non omnino congressis, nam Civitates Foederatae nondum damnum passi sunt et Russia tumultu interno distenta est. Bellum in Palaestina meridiana apud Bersabee die 31 Octobris 1917 renovatum est.
Quaestio Palaestina primum inter Britannos (praecipue Marcum Sykes et Sionistas) die 7 Februarii 1917 tractata est. Post disputationes sequentes, Balfour Rothschild et Chaim Weizmann rogavit ut declarationem publicam conscribant. Septembri et Octobri mensibus plura exempla in Concilio Britannico disputata sunt, ratione habita sententiarum Iudaeorum Sionisticorum et anti-Sionisticorum, sed non Palaestinorum. Publicatio ultimae declarationis versionis die 31 Octobris approbata est. Apud Concilium opinatum est Iudaeos per orbem terrarum habitantes propter declarationem magis Britanniam et socios eius in bello adiuvarent.
In exordio declarationis Sionismus primum a civitate potente confirmatus est. Locutioni "national home" (domus nationalis) nullum exemplum in iure inter civitates fuerat; his verbis studiose ambiguis notio civitatis Iudaeae non tractata est. Fines Palaestinae non descriptae sunt, sed postea administratio Britannica confirmavit se cogitare domum nationalem Iudaeam non totam Palaestinam contenturam esse. Altera pars declarationis addita est ad eos satisfaciendos qui postulaverunt consilium illud alioquin populum Palaestinae in Iudaeos obvertere et antisemitismum per orbem terrarum stimulare. In declaratione suadebatur, ut Iudaeis in Palaestina iura politica, sed Palaestinis, multo ibi numerosioribus, tantum minora iura civilia et religiosa darentur. Regimen Britannicum confessus est anno 1939 rationem opinionum populi indigenae habere debuisse, et anno 2017 declarationem iura politica Palaestinorum Arabicorum defendere debuisse.
Declaratione multas diuturnas consecutiones attulit. Propter eam Sionismus populis Europae gratior factus et Palaestina Mandatoria creata est, qui postea Israël et Territoria Palaestinensia factus est. Itaque una habetur ex causis conflictûs Israëlo-Palaestini. Controversae manent nonnullae quaestiones, exempli gratia, utrum declaratio anterioribus promissis a Britannis sharifo Meccae factis contra dicebat.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Declaratio Balfour, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.