Colores Primarii

Colores primarii sunt aut res colorantes (sicut pigmenta alicui superficiei inducenda) aut lumina colorata, quorum toni ceteris coloribus eiusdem systematis inmixtis non efficiuntur.

Colores autem totius chromatis coloribus primariis temperatis producuntur, et quidem duabus rationibus, quae sunt temperatio subtractiva, qua claritas subducitur, et temperatio additiva, qua claritas augetur.

Colores Primarii
Temperatio subtractiva, CMYK
Colores Primarii
Tempeatio additiva, RGB.

In temperatione subtractiva adhibetur forma CMYK, in qua colores cyanus (C), magenta (M), flavus (Y=yellow) primarii habentur, quamquam ruber flavus caeruleus plerumque colorum primariorum vice adhibentur in picturis quadricoloribus efficiendis. Quae ratio etiam in impressoriis colores inducentibus adhibetur. Etiam niger (K) color addi solet augendae claritatis causa. In additiva autem temperatione forma RGB in usu est, in qua colores ruber (R), viridis (G=green), caeruleus (B=blue) primarii habentur. Quibus ex primariorum colorum luminibus fiunt colores "RGB" in quadris visificis televisorii, computatri, telephonuli etc.

Colores Primarii
Rota colorum

Colores primarii non ad proprietates fundamentales lucis pertinent, sed ad visum hominis plerumque trichromaticum referuntur, a quo sollerter ducti sunt. Nam trium tantum generum cellulae photoreceptoriae oculo humano sunt. Ex quibus coni sunt, qui suam quisque sensilitatem spectralem trium colorum (rubri, viridis, cerulei) habent. Aliae quoque colorum copiae adhiberi possunt, quamquam non omnes ad plenum perceptionis colorum iactum? bene accedent. Exempli gratia, autochroma, una ex primis colorum rationibus photographicis, primarios aurantium viridem violaceum adhibere solebat. Nisi autem licet adhibere negativas coloris quantitates, chroma primariis electis restringetur.

Mixtura ullius ex binis coloribus primariis colorem secundarium gignit. Usitatissimi primarii colores additivi sunt colores secundarii ex creberrime adhibitis primariis colorum subtractivorum, et vice versa.

Notae

Colores Primarii 
Spectra emissionis trium phosphororum quibus colores primarii additivi quadri visifici CRT colorriferi definiuntur. Forma additiva, sicut quadrum visificum computatralium et dissimiles systematum subtractivorum, quae atramenta magenta, flavo, cyano utuntur, lucem rubrum, viridem, caeruleum omnium colorum faciendorum causa miscent.

Bibliographia

  • Grimley, Chris & Mimi Love, 2007. Color, space, and style: all the details interior designers need to know but can never find. Rockport Publishers. ISBN 978-1-59253-227-8.
  • Luckiesh, Matthew, 1915. Color and Its Applications. D. Van Nostrand.
  • MacEvoy, Bruce. Do Primary Colors Exist?.
  • Page, Walter Hines & Arthur Wilson Page, 1908. A History of Our Time. The World's Work, 15. Doubleday, Page & Company.
  • Shevell, Steven K., ed. 2003. The Science of Color. Optical Society of America.

Nexus externi


Tags:

ColorLumen

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Velasius De PaolisSelachimorpha1935PlumbumCocos nucifera1949Germania nazisticaSystema periodicumUrsus arctosPtolemaeus I (rex Aegypti)CechiaPolybiusViridisAstronomiaAegyptusLingua AnglicaArs ingeniariaOceaniaAevum Illuminationis323LithuaniceCertamen Mundanum Pedilusorium (2022)Acidum desoxyribonucleicumSententia (gnome)BibliaSocietas humanaIPv6HaggaNicaraguaHierosolymaPancreatitisThaddaeus GaddiTurma Pedilusoria Nationalis ColumbianaAgriculturaQEDPoliticusAlta Villa (Pedemontium)Rivus Magnus AustralisIoannes FaesulanusTergesteGabriel AttalFanum Sanctae Agathae (Provincia Alexandrina Statiellorum)LexiconAurumMoss1896IndonesiaIudicium Maximum Civitatum FoederatarumDiodorus Siculus1852LatinaMedia socialiaRituale RomanumWolframiumDaventriaMus (computatralis)wiki.phtmlFanum Sancti SisiniiUniversitas CantabrigiensisMexicumClitorisGlobus aërostaticus aëris calidiSacrum Romanum ImperiumTres philosophi (tabula)Res publica SinarumIulia DomnaAnggunVulgusRichardus L.M. SyngeLibera res publica RomanaSexualitas humanaHispanice🡆 More