Ceratinum

Ceratinum (e verbo Graeco κέρας, κέρατοςː 'cornu') -vel fortasse potius ceratina, quoniam plura sunt- est proteina fibrosa cytosceleti in ceratinocytis producta.

E diametri magnitudine (circiter 10 nm) inter filamenta media ponitur. Ceratinum durum in animalium cornu, capillis, villis, lana, unguibus, pennis invenitur. Ceratinum mollius in cellulis vivis versatur. In strato superficiali cutis humanae (necnon aliorum mammalium) cellulae epitheliales epidermidis iam mortuae cumulantur, in quibus paene nihil nisi ceratinum valde compressum remanet. Illud impermeabile tegumentum totum corpus protegit tam adversus solis radios quam contra bacterias. Ceratina intracellularia (endoceratina) a ceratinis extracellularibus (extraceratina) distingui solent

Ceratinum
Tam cornua quam cutis istius rhinocerotis e ceratino constant.

De structura moleculari

Ceratinum 
Quomodo ceratini helices pilum faciunt

Molecula ceratini e dimero helicum α consistit. Nam in structura primaria ceratinorum aminoacida per septena repetuntur, ita ut aminoacida non polaria, hoc est hydrophoba, semper primum et quartum locum septenorum occupant. Ita duae helices per appendices hydrophobas sese conglutinant quae invicem adtrahant. Deinde plura dimera structuram aedificant rudentibus aut restibus manu factis similiorem. Haec aedificatio energiam non expendit. In alpha-ceratinis, quae in duris structuris versantur, multa cysteina reperiuntur, quae pontes sulphureos inter filamenta iungunt.

Mutationes geneticae in ceratino gravium morborum causa inveniuntur, exempli gratia in epidermolysi bullosa simplici, cum strata epithelii dehiscunt et vesiculae interveniunt.

Fontes

Ceratinum 
Microphotographia ceratini filamentorum intra cellulam
  • Charlotte Pratt et Kathleen Cornely, Essential Biochemistry, Wiley, 2018ː V.3. In versione Francogallica, De Boeck, 2019 pp.135-6

Plura legere si cupis

Nexus externi

Tags:

Ceratinum De structura moleculariCeratinum FontesCeratinum Plura legere si cupisCeratinum Nexus externiCeratinumBacteriaCapilliCornuCutisCytosceletusEpidermisEpitheliumFibra alimentariaLanaMammaliaNanometrumPennaProteinaSystema integumentariumUnguis

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

CanadaSimplicia montani victualiaSecundum bellum mundanumPediludiumBrasiliaCola acuminataCivitates FoederataeVersus aureusSeattlumIanuariusForamen nigrumChisinoviaLingua LatinaGeorgiaPurpuraPSR B1257+12 bSextusCarolus PuigdemontOccidensArgentoratumAugustus (imperator)SanscriticeAedificiumMarcus AureliusIanusMercurius (planeta)Java (lingua programmandi)Corpus PlatonicumVwiki.phtmlMuseum Dioecesanum IacensePrincepsLingua BatavaGuntherus GrassVelociraptorFurinaSudaniaActus sexualesCroatiaRobigaliaPater nosterCosplayChocoboAlexius NavalnyjPagina primaHistoria linguae LatinaeBlogPulmoInformaticaLiberPietasAvariTheodorus I LascaresReditus aeternusNovum Eboracum (urbs)Macedonia SeptentrionalisWhatsAppComoediaPelliculaIn girum imus nocte ecce et consumimur igniSamuel (propheta)RequiemPrivatizatioMare VerginiumCivitas sui iurisPronuntiatus LatinusTelecommunicatioAnna (regina Britanniae)Participium🡆 More