Casparus Bauhinus (Basileae natus die 17 Ianuarii 1560; ibidem die 5 Decembris 1624 mortuus) fuit medicus et botanista Helveticus, frater Ioannis (iunioris) qui et ipse botanicus fuit.
Domum revocatus ubi pater aegrotabat, professorlinguae Graecae factus est in universitate Basileensi; eodem fere tempore cathedrae anatomiae et botanicae pro eo creatae sunt. Ibi ergo anno 1584 placitum dedit de quaestione "Prandium an coena frugalior esse debeat?" Basileae deinde manens scripta plura tam anatomica quam botanica divulgari iussit. Magnam indicem plantarum parare conatus est, titulo Theatrum botanicum, cuius primus fasciculus tantum, auctore iam mortuo, e prelo prodiit editore filio Ioanne Casparo, qui patri in cathedram medicam Basileensem succedit.
Genus plantarum Bauhinia ad amborum fratrum honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.
1591 (editor) : Ioannes Bauhinus, De plantis a divis sanctis've nomen habentibus. Basileae Textus
1592 : Theatrum anatomicum infinitis locis auctum. Francofurti ad Moenum Editio 1621
1596 : Phytopinax, seu Enumeratio plantarum ab herbariis nostro seculo descriptarum, cum earum differentiisTextus
1598 (editor) : Petri Andreae Matthioli Opera quae extant omnia: hoc est, commentarii in VI libros Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia, adiectis in margine variis Graeci textus lectionibus ... De ratione distillandi ... Apologia in Amatum Lusitanum ... Epistolarum medicinalium libri quinque ... Dialogus de morbo Gallico. Francofurti, 1598 (Textus apud Google Books) alibi
1601 : Animadversiones in historiam generalem plantarum. Francoforti Textus
1609 : Institutiones anatomicae corporis virilis et muliebris historiam exhibentes. Editio 4a Textusalibi
1610 : De compositione medicamentorum, sive Medicamentorum componendorum ratio et methodus in praelectionibus publicis propositaTextus
1613 : De lapidis bezaar orient. et occident. cervini item et germanici ortu, natura, differentiis, veroque usu ex veterum & recentiorum placitis liberTextusEditio 1624Editio 1625
1614 : De hermaphroditorum monstrosorumque partuum naturaTextus
1614 : De homine oratio. Athenis Rauracis Textusalibi
1622 : Catalogus plantarum circa Basileam spontè nascentium cum earundem synonymiis & locis in quibus reperiuntur in usum scholae medicae, quae Basileae estTextusalibi
1623 : Πίναξ theatri botanici, sive Index in Theophrasti, Dioscoridis, Plinii, et botanicorum qui a seculo scripserunt operaTextusalibiEditio 1671alibi
1658 (Ioannes Casparus Bauhinus, editor) : Theatri botanici sive Historiae plantarum ex veterum et recentiorum placitis propriaque observatione concinnatae liber primusTextusalibi
Notae
Bibliographia
"Bauhin (Gaspard)" in Jean-Eugène Dezeimeris et al., Dictionnaire historique de la médecine (Lutetiae, 1828) pp. 312-316
Hans Peter Fuchs-Eckert, "Caspar Bauhin: Erster ordentlicher Professor der Anatomie und Botanik an der Universität Basel" in Die Familie Bauhin in Basel (Bauhinia vol. 7 ii, 1981) pp. 45-62
Duane Isely, One hundred and one botanists (West Lafayette Indianae: Purdue University Press, 2002. ISBN 1-55753-283-4) pp. 49–52
Wolf-Dieter Müller-Jahncke, "Caspar Bauhin" in Wolfgang U. Eckart, Christoph Gradmann, edd., Ärztelexikon. Von der Antike bis zur Gegenwart (3a ed. Heidelbergae: Springer, 2006. ISBN 978-3-540-29585-3) pp. 32-33
This article uses material from the Wikipedia Latina article Casparus Bauhinus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.