Austria Inferior (Theodisce Niederösterreich) est secundum aream civitas maxima Austriae et secundum populationem civitas secunda maxima.
Primum sub nomine "Ostarrîchi" commemorata est anno 996. Cum saeculo vicesimo Vindobona non esset pars Austriae Inferioris, mansit caput civitatis usque ad annum 1986, quo anno Cetium novum caput civitatis et sedes senatus facta est.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Austria inferior in oriente Austriae sita cum area 19.186,27 chiliometrorum quadratorum maxima Austriae civitatum est. Vindobonam, quae simul est caput rei publicae foederalis et civitas eiusdem, circumdat, Burgenlandiam, Styriam, Austriam Superiorem, Slovaciam et Cechiam attingit. Divisa est in quattuor partes, quibus nomen "Quadrans" est. Quia cuique quorum quadrantium est propria natura et diversum caelum, populus civitatis cuique quadranti proprium nomen dedit. Isti quattuor quadrantes in Austria Inferiore siti sunt:
Quattuor quadrantes tempore Imperii Austriaci unitates administrationis erant. Post circulos administrativos anno 1868 ita constitutos, ut fines quadrantium ac circulorum non iam congruant, quadrantes Austriae inferioris re politica carent, in sermone cottidiano autem adhuc in usu sunt. Danubius flumen Austriam inferiorem in duas partes secat, quarum septentrionalis regiones Waldviertel et Weinviertel comprehendit, meridiana autem Industrieviertel et Mostviertel.
Simul et altera est civitatis divisio in quinque partes regione Austriae inferioris media (circa Cetium) adiecta quasi "quinto quadrante", quae divisio ad varia regionis spatia ordinanda facta est.
Austria inferior habet partem in Montanis Bohemicis (Waldviertel) et in Alpibus (in parte civitatis meridiana). Inter hos montes planities secundum Danubium flumen patet, magna pars orientalis ad Sinum Vindobonensem pertinet.
Quadrantes: Industrieviertel • Mostviertel • Weinviertel • Waldviertel | |
Cisarulana • Tirolis • Carinthia • Styria • Salisburgum Capsae cognatae: Quadrantes Austriae inferioris • Quadrantes Austriae superioris | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Austria Inferior, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.