Arteria Cerebri Media

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Arteria Cerebri Media

Arteria cerebri media
Cognitores
TA A12.2.07.046
Anatomia macroscopica
Providentia cerebri per arteriam cerebri mediam
Providentia cerebri per arteriam cerebri mediam.
Circulus arteriosus

Arteria cerebri media sive arteria cerebralis media est maxima trium praecipuarum arteriarum utriusque lateris cerebri, quae ex arteria carotide interna procedit et per circulum arteriosum cerebri cum arteriis cerebri posterioribus, anterioribus et media alterius lateris connexa est. Abbreviatura internationalis est MCA (de transductione Anglica Latini middle cerebral artery).

Dividitur cursus arteriae in segmenta quattuor M1 - M4. Arteria cerebri media lobos cerebri frontalem, parietalem, et temporalem irrigat.

Occlusio repentina ischaemiam parenchymatis cerebralis cum apoplexia cerebri perficit, saepe cum hemiparesi (debilitatione partiali) vel etiam hemiplegia (debilitatione completa) contralaterali. Cum arteria cerebri media sinistra occlusa aphasia quoque cum hemiparesi/hemiplegia dextra (contralaterali) observatur.

Circulus arteriosus

Arteria Cerebri Media 
Circulus arteriosus cerebri hominis ab imo visus, ex quo versus sinistram imaginis arteria cerebri media (dextra) oritur
Arteria Cerebri Media  Conferatur pagina principalis Circulus arteriosus.

Circulus arteriosus, plene primum ab Thoma Willisio descriptus, est anulus vasorum arterialium, basi cerebri situs, sanguinem arterialem per arterias cerebri utramque anteriorem, utramque mediam, et utramque posteriorem in cerebrum distribuendi. Recipit circulus vasa affluentia arteriae carotis internae ambae velut basilarem.

Cursus arteriae cerebri mediae

Separantur segmenta quattuor M1, M2, M3, et M4 cursu:

  • M1 - segmentum sphenoidale sive pars sphenoidalis ab circulo arterioso Willisio cum surculis ventromedialibus (deorsum et introrsum) arteriarum centralium anterolateralium velut ramis dorsolateralibus (sursum et extrorsum) arteriae uncalis, arteriae temporopolaris, arteriae temporalis anterioris usque ad furcationem segmenti M2
  • M2 - segmentum insulare sive pars insularis cum - saepe - bifurcatione in truncos et superiorem et inferiorem corticis insularis (50%), nonnumquam trifurcatione (25%) cum trunco mediali. Rarius alii decursus, ut duplicatio arteriae cerebri mediae ex diversis originibus, inveniri possunt.
  • M3 - segmentum operculare secundum operculum (partes et frontalis et orbitalis et temporalis et parietalis regionem insularem tegentes)
  • M4 - segmenta terminalia vel corticalia ab parte externa fissurae Sylvii (sulci lateralis mesencephali) ad areas corticum cerebri irrigatas.

Notae

Nexus interni

Arteria Cerebri Media 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Arteria Cerebri Media Circulus arteriosusArteria Cerebri Media Cursus arteriae cerebri mediaeArteria Cerebri Media NotaeArteria Cerebri Media

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Dies Passionis DominiBohemoslovaciaArgentum vivumEncyclopaediaSchismaFrancus FonsLingua TurcicaHierosolymaHorstius KöhlerAstronomiaVietnamiaGihadCasale (Pedemontium)HebdomasBurchardus WormatiensisLitterae IaponiaeContentio Arabo-IsraëliticaMarcus Tullius Cicerowiki.phtmlGressonetum ad Sanctissimam TrinitatemCarolus VII (rex Francorum)Pater nosterFranciscus BoehmHonaniaIliasBibliotheca Nationalis Coreae1896Marcus AureliusFerdinandus de SotoLingua AnglicaPoësis epicaCivitas PalaestinaeExercitus RomanusTurma Pedilusoria Nationalis ColumbianaHaggaGnosisPhysicaNativitas Beatae Mariae VirginisItalianeSymbolumVictoria (regina Britanniarum)Petrus Nguyễn Văn HùngCNHispaniaArs animandiGallus2024Actus sexualesDermatoma (Anatomia)Diana (principissa Cambriae)323Cavum dentisNumerus librarius internationalis unificatusVelasius De PaolisMalaviaBudovicium1970LudusFranciscus (papa)Gradus academicusLexiconFanum Sancti SisiniiIsraelHenricus CreswickDiaconusLunaGaius Iulius CaesarPetrus SeewaldCornelius TacitusIordanesAutessiodurum🡆 More