Antonius abbas, sanctus, (251?-356) fuit eremita Aegyptius et pater monachismi.
Memoria
Fundamentum fere omnium, quae nobis de Antonio tradita sunt, est Vita Antonii, quam composuit Athanasius Alexandrinus. Athanasius eum ipsum noverat. Hoc ex libro etiam Legenda aurea hausit, qua vulgaris opinio maxime informata est. Alter fons in Apophthegmata Patrum i.e. Dictis Patrum inveniri potest. Cum in Vita Antonii magis acta eius quam dicta feruntur exceptis orationibus perlongis, quae ab Athanasio fictae habentur, Apophthegmata Patrum breves sententias et interlocutiones Antonii discipulorumque continent, quae nobis, si dicere licet, vivam imaginem vitae et morum in deserto dant.
Antonius natus in Aegypto medio de parentibus christianis, qui nonnullos agros possidebant. Circiter viginti annos natus parentibus mortuis relictus cum sorore audivit in ecclesia dici illud "Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me." . Qua admonitione permotus fecit, quod sibi praeceptum esse credidit. Parva possessione ad sustinendam suam et sororis vitam retenta, iterum audivit in ecclesia tale dictum, omnia vendidit, sororem cuidam communitati virginum piarum commendavit et cellulam primo domui suae vicinam , deinde prope urbem, postremo tumulos et desertum incoluit. Dum prope urbem habitabat, discipulus fertur aliorum eremitarum fuisse. Vita eius praeclara in tumulis acta in Legenda aurea reddita est. Etiam Alexandriam venisse fertur sub persecutione Maximiani ad martyrium patiendum, sed frustra. Revertus illinc turbam monachorum, qua loci isti iam abundabant, fugiens in montem se recepit, quo hortulum colens vitam solitariam egisse usque ad mortem in centesimo quinto anno suae vitae.
Antonius inprimis magnus habebatur propter temptationes (in vita eius nec non in Legenda aurea narratas), quae ei a diabolo ob eius sanctitatem furente illatae sunt. Quarum nobilissimae haec: supra dicta in tumulo; in deserto inventum argentum, cuius illicitationi resistit; diabolum usque ad caelum caput suum erigentem Antonius irridet; visio de diabolo, qui animas pennatas prohibet, ne caelum ingrediantur. Insuper duobus annis, quos in castello relicto consumpsit, iterum iterumque cum daemonibus confligebat. Quae temptationes saepissime a pictoribus et scriptoribus et compositoribus musicae evocatae sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium abbatem spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Antonius abbas, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.