Alexander Van der Bellen (Vindobonae natus die 18 Ianuarii 1944), e familia Russica et Estoniensi ortus, est eruditus et politicus Austriae.
Die 23 Maii 2016 praeses Austriae electus est, proximo accedente Norberto Hofer.
Alexander Van der Bellen alumnus est universitatis Oenipontanae, ubi breviter professor meruit. Professor deinde anno 1980 apud universitatem Vindobonensem creatus est. Olim sodalis factionis socialis democraticae, anno 1994 conciliarius nationalis factionis viridis electus est. Anno 2016 candidatus ad officium praesidis sine factione se proposuit, sed Viridibus adiuvantibus. Quod suffragium praesidis a summo iudicio irritum declaratum est, die 8 Iulii 2016. Ita neque Van der Bellen neque candidatus factionis contrariae Norbertus Hofer praesidium suscepit. Comitiis die 4 Decembris iterum habitis, Van der Bellen maioritate aucta electus, die 26 Ianuarii 2017 praeses inauguratus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum van der Bellen spectant. |
Alexander Van der Bellen (Austria) • Philippus rex (Belgica) • Rumen Radev (Bulgaria) • Petrus Pavel (Cechia) • Zoran Milanović (Croatia) • Nicolaus Anastasiades (Cyprus) • Margareta II regina (Dania) • Alar Karis (Estonia) • Saulus Niinistö (Finnia) • Emmanuel Macron (Francia) • Franciscus Gualterus Steinmeier (Germania) • Catharina Sacellaropuli (Graecia) • Michael Higgins (Hibernia) • Philippus VI rex (Hispania) • Catharina Novák (Hungaria) • Sergius Mattarella (Italia) • Edgarus Rinkēvičs (Lettonia) • Gitanas Nausėda (Lituania) • Henricus magnus dux (Luxemburgum) • Georgius Vella (Melita) • Gulielmus Alexander rex (Nederlandia) • Andreas Duda (Polonia) • Marcellus Rebelo de Sousa (Portugallia) • Nicolaus Iohannis (Romania) • Susanna Čaputová (Slovacia) • Borut Pahor (Slovenia) • Carolus XVI Gustavus rex (Suecia) | |
Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Cancellarii Austriae • Praefecti urbi Vindobonae | ||||
This article uses material from the Wikipedia Latina article Alexander Van der Bellen, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.