Ad Confirmandam Fidem Inclinatio

Ad confirmandam fidem inclinatio animi propensio est illius, qui potissimum talem accipere vult notitiam nuntiationemve, quae eius opinionibus aut praeiudiciis congruat eaque confirmet.

Qui igitur hac propensione laborat, cum pronis testimoniis ac memoria selectrice uti solet, in errorem incidere et rerum intellectum corrumpere potest. Inclinatio ad confirmandam fidem est, cum de opinionibus inveteratis aut rebus valde ad animi motus pertinentibus agitur. Omnino depelli non potest, attamen administrari potest artem cogitandi exercendo.

Ad Confirmandam Fidem Inclinatio
Imitatio iudicii exercitium est, quo inquisitores ad vitandam inclinationem ad confirmandam fidem instruuntur.

Genera inclinationis

Notio ad confirmandam fidem inclinationis late patet, et ad eam variae pertinent res, sicut cognitio iniqua, usus iniquus cognitionis, recordatio iniqua et memoria selectrix.

Annis 1960 multa experimenta psychologica facta sunt, quae homines indicabant ad cognitionem iniquam pronos esse, atque ab una tantum parte velle suas hypotheses aliasque opiniones confirmare adferendo testimonia, quae cum praesenti hypothesi congruant.. Homines testimonia probantes tali quaerunt sciscitatione, qua opinionem suam confirmare possint, nec totius testimonii auctoritatem scrutari curant. Quaerunt, si recte sentiant, quos possint exspectare effectus, nec, quid, si errent, fieri possit, sciscitantur. Homines, cum opiniones probare volunt, unam tantum eligendi viam sequi malunt ceteris neglectis optionibus. Fieri enim potest, ut medicus iam inter initia certam dixerit morbi causam et deinde nihil nisi id agat, ut indicia huius cognitionis indaget. Ad summam, constat inclinationem ad confirmandam fidem parere errores systematicos praesertim in investigatione scientifica, quae ratione inductiva consistit.

Notae

Bibliographia

  • Baron, Jonathan (2000) Thinking and deciding. Tertia editio. Cambridge University Press
  • Kunda, Ziva (1999) Social cognition: Making sense of people. MIT Press
  • Nickerson, Raymond S. (1998) Confirmation bias: A ubiquitous phenomenon in many guises. Review of General Psychology 2 (2): 175–220.
  • Risen, Jane & Gilovich, Thomas (2007) Informal logical fallacies, apud Sternberg, Robert J. & al., Critical thinking in psychology, 110–130. Cambridge University Press.
  • Wason, Peter C. (1960) On the failure to eliminate hypotheses in a conceptual task. Quarterly Journal of Experimental Psychology 12 (3): 129–140

Tags:

CogitatioInclinatio cognitivaPraeiudicium

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

America Latina1943Stettinum1574Historia SinicaLingua FrancicaFableAurumMa Ying-jeouVehiculumCampania (Italia)Portus DivesAcheruntiaFanum Sancti Petri in Amantia9 OctobrisWenche FossVladicaucasia1993Wolfsburg1928Regio KaliningradensisMediaViciBratislaviaTheodorus RooseveltDies Passionis DominiUnio SovieticaConsociatio internationalis ad naturam conservandamHispaniaManifestationes Aegyptiae anni 2011WordleGlobalizatioLudus zerumCastellum HolmienseCampasanumArchitectusIniuriaNerdiludiumSalutiaeRichardus L.M. SyngeAdulescentiaLingua ItalianaCarolus III (rex Britanniarum)17671860ArmeniaEthicaPascha (festum Christianum)Frequentia (statistica)Eleutherius BenizelusThe SimpsonsMarchiaeAlbusMantinea132920081939Matthaeus Riccius1930Pedemontium (Urbs metropolitana Neapolitana)Alfredus Ludovicus Kroeber20 SeptembrisAstronomiaSainte-Agathe-des-MontsAtrium CarceriLinguae Uto-AztecaeCharcoviaSenatus RomanusNumeri RomaniPan troglodytesOmnia1927Civitas VaticanaAlfredus Zinnemann🡆 More