Vita Brevis, Ars Longa

Vita brevis, ars longa, saepe etiam Ars longa, vita brevis, est sententia parallelismi e primo aphorismo extracta in libris Aphorismorum Hippocrati adscriptis. Graece sonat Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή. Textu enim Graeco pleno aphorismus sic legitur:

Vita Brevis, Ars Longa
Vitam brevem esse refert epigraphia ad murum castelli Stettinensis inscripta.
Vita Brevis, Ars Longa
Pictura muralis in vetere curia municipali Gottingensi inventa.
    Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή, ὁ δὲ καιρὸς ὀξύς, ἡ δὲ πεῖρα σφαλερή, ἡ δὲ κρίσις χαλεπή.

Latine primus omnium nobis cognitorum L. Annaeus Seneca citavit, qui sic oratione obliqua scripsit: "Inde illa maximi medicorum exclamatio est, vitam brevem esse, longam artem". In versione corporis Hippocratici Latina aphorismus sic redditur:

    Vita brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, iudicium difficile.

Anglice partim a Galfrido Chaucer versus est:

    The lyf so short, the craft so long to lerne,
    Th'assay so hard, so sharp the conquering.

Theodisce prima verba ab Iohanne W. Goethe in tragoedia Faust reddita sunt:

    Ach Gott! Die Kunst ist lang!
    Und kurz ist unser Leben.

Notae

Tags:

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AnabathrumAntverpiaLiberum arbitriumMorbus dissidentiae phreneticaeEl NiñoPagina primaMedicinaBritannia MaiorMusculus quadriceps femorisThe Mule (pellicula 2018)BitLingua DacoromanicaMemento mori!UmerusDialectosFaust (Goethe)Tityre tu patulae recubansCorona BohemiaeLaotiaPontus Euxinus2024Pluto (planetulus)Numeri RomaniNovum Eboracum (urbs)SolSestertius747Scientia (ratio)OxygeniumMars (planeta)2007Anime1972VandalitiaOrdo militarisGéza KuunTulbiumLingua LatinaEtymologiaCalendarium GregorianumAngliceMahometusAustriaFranciaSignumBarcinoIsraëlTuba ductilisSacrum Romanum ImperiumAurelianumIraniaTokiumCirculus AnniOSI-ISO exemplarUnio EuropaeaSalusAugustinus DatusNarcissus (mythologia)PsychologiaArs23 AprilisMilitia Sancti IacobiGregorius MendelHypothesis RiemannianaLingua ItalianaMorbus comitialisLondiniumPhoenix (Ilias)🡆 More