Thomas Moufetus vel Moffetus, vulgo Thomas Moffet (Londinii in vico Shoreditch anno 1553 natus; Wiltoniae mortuus anno 1604) fuit medicus et zoologus.
Filius sartoris Londiniensis origine Scotici, alumnus fuit scholae Mercatorum Scissorum atque universitatis Cantabrigiensis. Ibi a principio Collegium Trinitatis, postea aulam Gonville frequentabat medicinaeque praeceptore Ioanne Caio studuit; eisdem annis Thomam Pennium cognovit. Deinde ad universitatem Basileensem migravit, apud Felicem Platterum degebat, medicinam Paracelsianam imbibit; dissertationem De anodinis medicamentis defendit. Basileae his annis Theodorus Zwinger professor artis medicae meruit. Moffetus mox in Italiam progressus bombycesque observavit; Germaniam peragrans Norimbergae Ioachimum Camerarium, Pragae Petrum Monavium(de) cognovit.
Londinium anno 1580 exeunte rediit, ubi apologias medicinae chemicae De iure et praestantia chemicorum medicamentorum anno 1584 artisque medicae Hippocraticae anno 1588 divulgari iussit contra Galenianos. Antea a collegio Medicorum Londinensium(en) reiectus, denuo hoc anno socius receptus est. Inter curandos, quibus adiuvabat, fuerunt Franciscus Drakus explorator, Franciscus Walsingham minister, Robertus Sidneius dux Leicestriae(en) sororque Mariam ducissam Pembrochiae(en): huic Moufetus anno 1599 dicavit carmen bucolicum entomologicum The Silkewormes and their Flies.
Anno 1604 mortuus opera duo inedita reliquit, quorum principale, titulo Insectorum ... theatrum, curis Theodori Mayernii anno 1634 editum erit. Cuius operis gratia Moufetus entomologorum Anglicorum primus censetur: ille labores ineditos Conradi Gesneri, Eduardi Wottoni amicique Thomae Pennii cum suis congessit et ad prelum paravit sed divulgare non potebat. Idem Mayernius Pharmacopoeam Londinensem, cuius editio apud Collegium Medicorum Moufetus iam annis 1590 suadebat, anno 1618 cum aliis effecit, medicamentis chemicis (Moufeto Mayernioque probantibus) comprehensis.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Thomas Moufetus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.