Sacēna sive scēna, sive securis pontificalis sive dolabra pontificia, sive aciēris, erat instrumentum quo immolatores Romani in sacrificiis victimas mactabant.
In altera sacenae parte securis, in altera malleus erat.
Victimarius sive popa stans parte sinistra cum malleo occipitium vel caput victimae impingebat eamque sine doloribus morte subita tali modo mactabat : "sacrificiorum minister tenebat bovem et victimarius malleo suo illum occidebat". Corpus et guttur animalis manebant integra et eius mors debebat esse subitanea et sine longis, atrocibus et impiis doloribus et ululatibus, si ita non esset, caro habebatur impia, nefas, annuntians malum augurium et eam comedere et Dis offerrre non licebat neque fas erat.
Ut scribit Gulielmus Caulius : "Ac si hostia forte, cum ad altare duceretur, violenter restitisset, et si vi eo attracta fuisset, aut in fugam se dedisset, vel ululatum emisisset, postquam a Victimario feriretur, sive in aliud latus recidisset quam oporteret, Romani credebant quod illud iis malum annunciaret augurium, et quod victima praeter voluntatem Deorum oblata esset".
Post sacrificium cultro, cui nomen "secespita", dissecebatur et, extis inspectis visceribusque Dis oblatis, carnes assistentibus dividebantur.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Sacena, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.