Orbita est cursus volaturae corpusculi (sicut satellitis aut planetae) in spatio.
Orbita plerumque ad clausum iter, circulare vel ellipticum, refertur (adversum curricula parabolica vel hyperbolica). Ita fiunt orbitae cum corpus minus solidum gyrare incipit corpus gravius effectu gravitatis. Planetarum orbitae circum stellam volvuntur, lunarum autem orbitae circum planetas, et stellarum orbitae circum alias stellas gyrant. Orbitae plerumque ellipticae sunt, sed in systemate solari planetarum orbitae paene circulares sunt. Orbita circumvolvi potest vel secundum vel contra solis cursum, sed hoc a situ observatoris respectu corpusculi gyrantis dependet. Curus orbitae tamen determinari potest indicando, ex qua parte observetur corpusculum gyrans.
In mechanica Newtoniana orbitae sunt sectiones conicae quae circa corpus centrale (sicut solem) revolvuntur.
Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes! |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Orbita, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.