Lilia (vulgo Lili Damita, nata nomine Liliane Marie Madeleine Carré die 10 Iulii 1904 Blaviae in Girundia praefectura, mortua die 21 Martii 1994 in Palm Beach in Florida) actrix Francica et Americana fuit.
Familia
Damita ab anno 1918 ad Operam Lutetiensem tirocinium saltatricis fecit atque nomine Liliane Carré saltatrix et ostentatrix photographica operam dedit. Anno 1921 primo in pellicula egit.
Damita ter nupsit: Anno 1925 moderatori cinematographico Michaeli Curtiz, cum quo iam anno 1926 divortium fecit. Anno 1935 Errol Flynn actor eam duxit. Flius eorum Swan Flynn fuit. Anno 1942 divortium factum est. Annis 1962 - 1983 uxor agricolae Allen Loomis fuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Liliam Damitam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Lilia Damita, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.