Ioannes Godofredus Seume

Ioannes Godofredus vulgo Johann Gottfried Seume (natus die 29 Ianuarii 1763 Lützen-Poserna in Saxonia et Anhaltio, mortuus die 13 Iunii 1810 Toplicii) scriptor Germanicus atque miles plus minusque gloriosus fuit.

Vita

Ioannes Godofredus Seume 
Seume spatiator Syracusanus; editio princeps

Tata eius anno 1770 latifundia Knautkleeberg prope Lipsiam locavit biennio post moriturus et familiam in miseria relicturus. Comes quidam de Hohenthal-Knauthain Ioannis Godofredi miserebatur eumque misit in ludos domini Korbinsky Bornis, antequam Scholam Thomanam frequentaret et, ex anno 1780, Almae Matris Lipsiensis alumnus fieret.

Theologica discenda autem valde interrupta sunt libris Antonii Shaftesbury et Henrici Bolingbroke lectis. Scepticus adulescens migrationem Lutetiensem theologiae firmae praetulit. In itinere autem a conquisitoribus militum Hassiae prehensus est et copiis Fridericianis in servitio Anglorum pugnantibus insertus est. Itaque Ioanni Godofredo invito America petenda erat, ubi proeliis absentibus in castris Canadensis vitam degebat.

Anno 1783 in continentem reversus Bremam decedere temptavit, sed a vigilibus Borussicis captus Emdam transportatus est. Identidem inde spem in fuga posuit, sed vane: Gulielmo Renato de Courbière militum praefecto deprecante poenas acriores suffugere potuit. Cum vas quidam Emdensis satisdedisset, Seume suos anno 1787 revidere potuit.

Stipendia plura vitaturus debita solvit pecunia, quam mythistoria quadam Anglica convertenda fecerat. Postea Lipsiae tamquam magister linguas modernas docebat. Educator gravionis iuvenis Igelström creatus anno 1792 cum tirone Varsaviam iit, ubi secretatius generalis de Igelström et miles superior Russicus factus est. Anno 1794 crudelia rebellionem et oppugnationem Varsovienses expertus est. Postquam imperatrice iubente anno 1796 centurionem novum Muromtsov Lipsiam comitatus est, in Germania manere maluit cursu honorum in Russia impedito.

Tum editor atque bibliopola Georgius Ioachimus Göschen in oppido Grimma in Saxonia officium ei praebuit, ut editiones curaret. Quem laborem Seume interrupit, cum pedibus iter famosum in Siciliam a mense Decembri anni 1801 faceret. Menses novem Austriam, Italiam, Helvetiam vidit et trans Lutetiam revenit in Saxoniam. Omnia haec in opere notissimo »Spaziergang nach Syrakus« (Lipsiae 1803) descripsit. Post nonnullos annos iter magnum novum in Russiam, Finniam et Sueciam fecit tamquam comes nobilis cuiusdam rudis, de quo in opere »Mein Sommer im Jahr 1805« (Lipsiae 1807) homines certiores facti sunt.

Salute mala confectus in thermis, in quibus cum domino Tiedge et Elisa von der Recke erat, naturae concessit.

Gravitudo

Seume inter auctores numerandus est, quorum momentum in rebus omnino privatis iacet. Ille homo sincerus et independens, rusticus quoque et in cogitando et in scribendo: cuncta versa sine scrupulis enuntiavit. Genus vivendi modestissimum in lyricis agrestibus atque solidis exprimitur, ubi mollities omnis abest. In tragoedia praetitulata »Miltiades« (Lipsiae 1808) nationis amorem sublineavit. Autobiographia sat captans invenitur apud »Mein Leben« (Lipsiae 1813), quam C. A. H. Clodius continuavit. Episodus alia maioris momenti legi potest in »Nachrichten über die Vorfälle in Polen« (Lipsiae 1796).

Monumentum marmoreum anno 1895 Toplicii ei erectum est. Poemata eius primum edita sunt anno 1801 Rigae, et opera omnia vulganda curavit A. Wagner Lipsiae anno 1835.

Nexus externi

Tags:

13 Iunii1763181029 IanuariiGermaniaSaxonia et AnhaltiumToplicium

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ComoediaPetrus BetancurCostaricaArmeniaAsiaLunaGaius Valerius CatullusPelliculaCaelumLingua CroaticaInfinitasCiancianumSeptentrioSimplicia montani victualiaMantuaBritanniarum regnumMarcus Annius VerusChristusTabula administrativa FranciaeUlixesGizaStephanus BerardEpiscopusSex (discretiva)Religio ChristianaArteria femoralisNodus RanvierOceanus PacificusHafniaCasanumArsLingua Graeca antiquaCivitatum Foederatarum civitasSlumdog Millionaire1472immobile2024C (lingua programmandi)SexItaliaSamuel (propheta)CatullusLexica NeolatinaLeonillus MessiIosephus Stalin29 DecembrisRes publica CoreanaCiceroUniversitas HarvardianaMoscuaCivitates Foederatae AmericaeAngliaAequalitas ante legemLitaniae LauretanaePendulumVerbum (temporale)RussiaAtropatene (res publica)Carolus III (rex Britanniarum)AutocinetumWhoisThomas AquinasEducatio inclusivaPublius Ovidius NasoRamus interventricularis anteriorDona Spiritus SanctiGens humanaPoloniaCosplayPosnaniaMarcus (evangelista)Agatha CatanensisPronuntiatus LatinusDioecesis MoguntinaFebruarius🡆 More