Psalmus 36

Psalmus 36 (enumeratione Graeca psalmus 35 dictus) libri Psalmorum verbis Dixit iniustus (in versione Gallicana) vel Susurrat iniquitas (in Nova Vulgata) incipit.

In hoc psalmo, improbitas humana probitasque divina tractantur.

Psalmus 36
Versus 9–10 psalmi 36 in fenestra ecclesia Sancti Gregorii oppidi Bündheim depicti: "Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, / et torrente voluptatis tuae potabis eos: / quoniam apud te est fons vitae"

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Putant fere omnes Davidem hoc Psalmo in genere mirari Dei bonitatem, quod favore et clementia sua reprobos toleret, a quibus tamen impie contemnitur. Ego vero paulo aliter sentio, sanctum Prophetam graviter ab improbis et sceleratis vexatum de eorum pravitate conqueri: tum deinde consugere ad immensam Dei bonitatem, qua non solum promiscue cunctos mortales, sed peculiariter filios suos prosequitur, ut in hac fide respiret, quod Deo propitio tandem liberabitur. Quod patet ex clausula, ubi se Dei praesidio salvum fore reputans, contra omnes impiorum insultus sese armat ac munit.

Sententia Universitatis Columbiae "in lumine tuo videbimus lumen" ex verbo Psalmi 36, 10 oritur.

Verba psalmi

Haec sunt verba psalmi 36 (35) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso:
non est timor Dei ante oculos eius.
3 Quoniam dolose egit in conspectu eius,
ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
4 Verba oris eius iniquitas, et dolus;
noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo;
astitit omni viae non bonae:
malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes.
7 Iustitia tua sicut montes Dei;
iudicia tua abyssus multa.
Homines et iumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae,
et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae,
et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te,
et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem;
expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Notae

Nexus externi

Psalmus 36  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 36 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950515253545556575859606162636465666768697071727374757677 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151 • 152–155 • Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Tags:

Liber PsalmorumNova VulgataPsalmus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Raphael (archangelus)MareConstantinus AureavallensisLingua Lusitana355Thomas Hopkins GallaudetPscoviaPlatoChickasaw Comitatus (Mississippia)Simmias RhodiusLingua HurricaLugdunum BatavorumPeruviaIsaacus NewtonusNero Claudius Caesar Augustus GermanicusConstellatioAmbrosiusNomen propriumGodehardus HildesheimensisPrimum bellum mundanumDominicus OxomensisEast 17Lingua SuecicaGermaniaVicipaedia LatinaHadriana Doina PanăQuintus SertoriusIPv6Historia RomaeGalliaLiber PsalmorumAegroto dum anima est spes esse diciturCanadaGulielmus ClintonIndex elementorum chemicorumBellum civileMorbus comitialisAnnusQuattuor equites apocalypticiOrigenesSemaphorumIesusAlexander BotticelliLingua ItalianaFacialis (actus sexualis)Urbs Sancti LudoviciAnus (anatomia)Henricus KissingerMacaumSaeculum 17DohaTempusHispania1876600TraianusAlbertus VickersCommerciumIsrael KamakawiwoʻoleArgentariaPornographiaAntti RinneLingua Anglica1386🡆 More