Psalmus 130

Psalmus 130 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit De profundis clamavi ad te, Domine et superscriptionem habet Canticum ascensionum.

Psalmus 130
Psalmus "De profundis" in Les très riches heures du duc de Berry, f. 70r

Duae sunt psalmorum enumerationes: Hebraica et Graeca. Haec pagina enumerationem Bibliorum Hebraicorum et versionum recentiorum sequitur. In Septuaginta antiqua translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis ante reformationem factis, hic psalmus 129 dicitur.

Hic psalmus, qui saepe prex paenitentialis et inter exsequias canitur, a multis compositoribus in musica ornatus est, exempli gratia, a Iosquino Desprez, Iohanne Sebastiano Bach, Marcello Dupré, Arthuro Honegger et aliis.

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Sive privatim suo nomine oret Propheta, sive Ecclesiae totius personam sustineat, malis obrutus ardenti vehementia liberationem flagitat. Et quamquam se iuste castigari agnoscit Dei manu, se tamen et pios omnes ad bene sperandum hortatur, quia Deus suorum sit perpetuus redemptor, et in promptu suppetat ratio qua eos a morte eripiat.

Verba psalmi

Haec sunt verba psalmi 130 (129), ex versione vulgata Clementina:

1 Canticum graduum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est;
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem,
speret Israël in Domino.
7 Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israël
ex omnibus iniquitatibus eius.

Notae

Nexus externi

Psalmus 130  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 130 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151 • 152–155 • Psalmi Salomonis

Vocabula

Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine)

Psalmus 130 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

BibliaCanticum ascensionumLiber PsalmorumNova Vulgata

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

BaptipaleaMinorisaAquaModaEuropaScutumLugdunum BatavorumDistrictus autonomus Iamalo-NeneticusDermatoma (Anatomia)30 DecembrisIndex reptilium RussiaeMediolanumRomaniaVelociraptorVenetiaeConstantinopolisGens humanaReditus aeternusPetrus ThramsLatinitas medii aeviBruxellaeMogadisciumLexiconCirculus sanguinis maiorAustriaPenis hominisGravitas (physica)ColumbiaAltareINRIBritanniarum RegnumCollocatio pecuniaeAmphinomos et AnapiasGulielmus II (Imperator Germaniae)Augustinus HipponensisApolloLacus MagniNederlandiaMusica rockOrdo Sancti IoannisPater nosterwiki.phtmlDigimonCorpus Iuris CivilisIuppiterTyphonCodex IustinianusLingua SinicaIosephus ConteInterreteIncursio Russica in Ucrainam (2022)Iulius exclusus e coelisIosephus BidenMichael GorbačëvMentha piperitaSudaniaPendulumIustinianus IMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)BrasiliaStelaDomus editoriaMulierUcrainaAstronomiaLiberum arbitriumFridericus X (rex Daniae)OSI-ISO exemplarDiplomaMesopotamia529🡆 More