Decius Marius Venantius Basilius (natus saeculo 5, mortuus saeculo 5 aut 6) vir publicus Romanus sub regno Odoacris fuit.
Basilius senator Italicus e gente clara Caecina erat. Pater eius Flavius Caecina Decius Basilius erat, consul anni 463, fratres Flavium Caecinam Decium Maximum Basilium Iuniorem, consulem anni 484, et Caecinam Mavortium Basilium Decium Iuniorem (consulem 486) habuit. Basilius Venantius Iunior, qui anno 508 consulatum administravit, verisimiliter filius eius est.
Basilius anno 484 una cum Flavio Theoderico consulatum gessit et praefectus urbi Romae erat. Praeterea et patricius nominatus est. Quod Amphitheatrum Flavium terrae motu afflictum reficerat, inscriptione honoratum est:
« DECIVS MARIVS VENANTIVS
BASILIVS V[IR] C[LARISSIMVS] ET INL[VSTRIS] PRAEF[ECTVS]
VRB[I] PATRICIVS CONSVL
ORDINARIVS ARENAM ET
PODIVM QVAE ABOMI
NANDI TERRAEMO
TVS RVINA PROS
TRAVIT SVMTV PRO
PRIO RESTITVIT »
Antecessores: Anicius Acilius Aginantius Faustus Iunior (in occidente, in oriente: post consulatum Trocondi) | Consul 484 cum Flavio Theoderico | Successores: Quintus Aurelius Memmius Symmachus Iunior (sine collega, in occidente; in oriente: post consulatum Fl. Theoderici) |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Decius Marius Venantius Basilius, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.