Cellula Schwannia

Cellulae Schwanniae alias neurolemmocyti sunt genus cellularum glialium in systemate nervoso peripherico, a biologista Germanico Theodoro Schwann inventae.

Eadem vice in systemate nervoso peripherico funguntur atque oligodendrocyti in systemate nervoso centraliː vagina myelini axones circumdant. Non eodem modo tamenː nam non pseudopedes protrudunt qui sese circa partem axonum volvunt sed ipsae cellulae Schwanniae axonibus sese circumvolvunt. Ita superstratae membranae lipideae axonem a liquore extracellulari electrice dissociant et fluxum iontium trans membranam axonalem cohibent. Quo facto celerius signa electrica longitudinem axonum percurrunt. Non enim per omnem membranam axonis fit inversio polorum electricorum sed per intervalla ubi myelinum cessat (qui loci nodi Ranvierei appellantur). Ita conductio electrica non continuo sed saltatorie fit.

Cellula Schwannia
Cellulae Schwannienses flavo colore distinctae et circa axonem circumvolutae.
Cellula Schwannia
Idem transverse visum.

Si quis axon in systemate nervoso peripherico laesus est et pars decidit neurolemmocyti vagina effecta neuronibus opem ferunt ut axones regenerentur.

Notae

Plura legere si cupis

Nexus externi

Tags:

AxonCellula glialisElectricitasIonMembrana cellulaeMyelinumNodus RanvierOligodendrocytusSystema nervosum centrale

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

1818AuxoniaCastellum Holmiense3 IuniiHebdomada SanctaLingua LatinaPrieneHTML2010Sapere audeRegio AquitilietanaCampiHistoria SinicaAngoliaMathematicaMoses MendelssohnPedemontium (Urbs metropolitana Neapolitana)Newton (unitas)VindobonaMarxismusPax Prima LutetiaeVia AppiaMyrtales1918Pagina primaUniversitas HarvardianaMateria nigraMaria MagdalenaStructuralismus20 SeptembrisGasium effecto solariiWenche FossNdjamenaWolfsburgEncyclopaedia1983OxoniaPetrus Gassendus1984XylonMoscuaVallis CinnamomiCalendariumBlood Omen 2CerebrumTokelauBrightoniaTexiaAstronauticaLorotellumLudovicus VII (rex Francorum)Rochus (sanctus)Dies Passionis DominiCollectivum (statistica)OganessonTaskentumIosephus StalinIPv6RomaIoannes Carolus GianniniBruxellaeColonia Claudia Ara AgrippinensiumMetaphora17 AugustiElisabetha Rosamunda TaylorCirculus Ignis PacificusAsiagum1115VespasianusArsIoannes-Iacobus RousseauLitterae🡆 More