Antenna in radiophonia est interfacies inter undas radioelectricas sese per spatium et tempus propagantes et fluxus oneris electrici in conductris metallicis moventes, cum transmittore aut radiophono adhibita.
Transmittor radiophonicus per transmissionem fluxum electricum terminalibus antennae suppeditat, et antenna energiam e fluxu radiat ut undae electromagneticae (undae radiophonicae). Antenna in receptione aliquid energiae undae radiophonicae intercipit ut fluxum electicum in suis terminalibus faciat, qui vicissim receptori adhibetur ut amplificetur. Antennae, necessaria omnium instrumentorum radiophonicorum elementa, adhibentur in emissione radiophonica, televisione emissa, radiophonia bivia, receptoribus, radar, telephonis gestabilibus, communicationibus satellitum, aliisque apparatibus.
Primae antennae anno 1888 ab Henrico Hertz, physico Germanico, excogitatae et factae sunt.
Origo vocabuli Gulielmo Marconi tribuitur, qui aestate anni 1895 antenna verbo Italianum 'longurium tentorii' significante uti coepit. Eius gratiae causa, investigatores radiophoniae et tunc vulgus verbum mox receperunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad antennam spectant (antennas, Antennas). |
Vide antennas apud Vicifontem. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Antenna (radiophonia), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.