Alphabetum Hebraicum

Alphabetum Hebraicum (אָלֶף־בֵּית עִבְרִי alefbet ʿIvri) est alphabetum quod ad linguam Hebraicam scribendam adhibetur, cum aliis linguis Iudaicis, insignissime lingua Iudaeo-Germanica, lingua Iudaeo-Hispanica, et linguae Iudaeo-Arabicae.

Duae scripti formae in usu fuerunt; primum scriptum Hebraicum vetus, scriptum Palaeohebraicum appellatur, quod magna ex parte in scripto Samaritano conservatum est, quamquam mutatum, cum hodierna alphabeti Hebraici forma, quadrata appellata, est stilizata scripti Aramaici forma, a sapientibus Israelis scriptum Assyrium appellabatur, quia id ex Assyria ortum esse habebatur. Sunt varia litterarum repraesentandarum stili vel modi (in orthographia hodierna, fontes). Est etiam scriptum Hebraicum cursivum, quod loco et tempore variavit.

Alphabetum Hebraicum
Stela Iudaica prope excavationem archaeologicam moeniorum mediaevalium Serdicae.
Alphabetum Hebraicum
Codex Beroicus: Biblia Hebraica saeculi decimi cum punctis Masoreticis. Textus ex Iosue 1:1.
Alphabetum Hebraicum
Imitatio Calendarii Gezer in Museo Israeliano Hierosolymis situm.
Alphabetum Hebraicum
Scriptum Hebraicum in bustier Mariae Magdalenae, picturae Ioannes de Scorel (1530).
Alphabetum Hebraicum
Shin, quattuor dentibus praeditum.

Alphabetum Hebraicum in viginti duabus litteris consistit. Ei non est casus typographicus, sed quinque litteris sunt distinctae formae cum verbum finiunt. Hebraica a dextra ad laevam scribitur. Principio, alphabetum abjad fuit, solum in consonantibus consistens. Ut in aliis abjad (sicut alphabetum Arabicum), scribae modum excogitaverunt sonorum vocalium per puncta separata notandorum, Hebraice niqqud appellata. Praeterea, in Hebraica rabbinica, litterae א ה ו י etiam matres lectionis adhibentur, signa certorum consonantium ad vocalem notandum. Hoc systema scribendi, cum ad linguam Iudaeao-Germanicam adhibeatur, est alphabetum verum, praeter mutuata verba Hebraica. In hodierno alphabeti usu, ut in lingua Iudaeo-Germanica (sed ע in locum ה substituit), et aliquantum in hodierno lingua Hebraica Israelitica, vocales notari possunt. Hodie, inclinatio orthographiae plenae favet, ubi hae litterae vocales veros agunt.

Alphabetum

Litterae Pronuntiatus Hebraicus hodiernus Nomen
Latine Hebraice Pronuntiatus Hebraicus hodiernus
א [ʔ, ∅] Aleph אָלֶף‎ /ʔalɛf/
בּ [b] Beth בֵּית‎ /bet/
ב [v] בֵית‎ /vet/
גּ‎ [ɡ] Gimel גִּימֵל‎ /ˈɡimel/
ג [ʁ] גִימֵל‎
דּ [d] Daleth דָּלֶת‎ /ˈdalɛt/, /ˈdalɛd/
ד [ð] דָלֶת‎
ה [∅ He הֵא‎ /he/, /hej/
ו [w] Vau וָו‎ /vav/
ז [z] Zain זַיִן‎ /ˈzajin/, /ˈza.in/
ח [χ] Heth חֵית‎ /χet/
ט [t] Teth טֵית‎ /tet/
י [j] Iod יוֹד‎ /jod/, /jud/
כּ [k] Caph כַּף‎ /kaf/
כ [χ] כַף‎ /χaf/
ךּ [k] כַּף סוֹפִית‎ /kaf sofit/
ך [χ] כַף סוֹפִית‎ /χaf sofit/
ל [l] Lamed לָמֶד‎ /ˈlamɛd/
מ [m] Mem מֵם‎ /mem/
ם מֵם סוֹפִית‎ /mem sofit/
נ [n] Nun נוּן‎ /nun/
ן נוּן סוֹפִית‎ /nun sofit/
ס [s] Samech ְסָמֶך‎ /ˈsamɛχ/
ע [∅ Ain עַיִן‎ /ʕajin/, /ʕa.in/
פּ [p] Pe פֵּא, פֵּה‎ /pe/, /pej/
פ [f] פֵא, פֵה‎ /fe/, /fej/
ף פֵא סוֹפִית,

פֵה סוֹפִית‎

/fe sofit/, /fej sofit/
צ [t͡s] Sade צַדִי, צדיק‎ /ˈtsadi/
ץ צַדִי סוֹפִית,

צדיק סופית‎

/ˈtsadi sofit/
ק [k] Coph קוֹף‎ /kuf/, /kof/
ר [ʁ] Res רֵישׁ‎ /ʁeʃ/
שׁ [ʃ] Sin שִׁין‎ /ʃin/
שׂ [s] שִׂין‎ /sin/
תּ [t] Thau תּו‎ /tav/, /taf/
ת תָו‎

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Chalier, Catherine. 2006. Les Lettres de la Création: L'alphabet hébraïque. Cerf.
  • Cohen, Joseph. 1997. L'Écriture hébraïque: son origine, son évolution et ses secrets. Lugduni: Éditions du Cosmogone. ISBN 2909781593.
  • Hadas-Lebel, Mireille. 1992. L’hébreu: 3000 ans d'histoire. Présences du Judaïsme, ed. Albin Michel. Lutetiae: Éditions Albin Michel. ISBN 2226058656.
  • Hoffman, Joel M. 2004. In the Beginning: A Short History of the Hebrew Language. Novi Eboraci: New York University Press.
  • Kramer, Johannes, et Sabine Kowallik. 2005. Einführung in die hebräische Schrift. Hamburgi: Buske. ISBN 9783875484168.
  • Lalou, Frank. 2005. Les Lettres Hébraïques: entre science et kabbale. Alternative.
  • Lalou, Frank. 2009. Les 22 Clés de l'Alphabet Hébraïque. Desclée de Brouwer.
  • Nachama, Andreas, ed. 2015. Alephbeth: Die hebräische Lesefibel für Anfänger. Berolini: Hentrich & Hentrich Verlag. ISBN 9783955650810.
  • Ouaknin, Marc-Alain. 1997. Les Mystères de l'alphabet. Lutetiae: Éditions Assouline ISBN 2908228793.
  • Saenz-Badillos, Angel. 1993. A History of the Hebrew Language. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Shanks, Hershel. 2010. "Prize Find: Oldest Hebrew Inscription" in Biblical Archaeology Review vol. 36 no. 2
  • Souzenelle, Annick de. 1993. La Lettre, chemin de vie: Le symbolisme des lettres hébraïques. Spiritualités vivantes, ed. Albin Michel. Lutetiae: Éditions Albin Michel. ISBN 2226065121.

Nexus externi

Generalia

Clavilia

Tags:

Alphabetum Hebraicum AlphabetumAlphabetum Hebraicum NotaeAlphabetum Hebraicum BibliographiaAlphabetum Hebraicum Nexus externiAlphabetum HebraicumAlphabetumAssyriaIsraelLingua HebraicaLingua Iudaeo-GermanicaLingua Iudaeo-HispanicaLitteraOrthographiaSapientia

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

TyrannisCorBlogMoneta (pecunia)America AustralisTellusNovum EboracumInformaticaSalome (discipula)747GeologiaHenricus II (rex Angliae)Dies iraeTulbiumCaliforniaAngliceGregorius MagnusPactumRichardus DedekindRomaUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumRomani antiquiHierosolymaPhoenix (Arizona)AlbaniaJava (lingua programmandi)Vinum FalernumApoplexia cerebriBritanniarum regnumRegishemiumCollegium Josephinum BonnElanchoveLondiniumEpiscopusImperium RomanumAurumPhilosophiaMichael (archangelus)Liquidum4chanTransisalaniaCocos nuciferaCoitusRubropurpureus11 AprilisPetrusSussexiaSestertiusMare MediterraneumBritannia MaiorSeptentrioAntipsychoticumMons igniferBaroGens humanaFons sacerLingua UcrainicaBrundisiumDea maternaIoannes Paulus IMemento mori!19931968Napoleo I (imperator Francogallorum)Canalis vertebralis24 AprilisPontus EuxinusArs ingeniariaOriens🡆 More