Harrietta Beecher Stowe (nata Harriet Elizabeth Beecher in Litchfield Connecticutae die 14 Iunii 1811; mortua Hartfordiae Connecticutae die 1 Iulii 1896) fuit scriptrix Americana et ob mythistoriam Uncle Tom's Cabin pugnax servitutis adversaria.
Familia
Memoria
Filia natu minima clerici et abstinentiae alcoholicae propugnatoris Lyman Beecher magistra Bostoniae facta est. Anno 1832 Cincinnati commigravit ubi Calvino Eliae Stowe theologo nupsit. Iste vir enim anno 1850 in Seminarium theologicum Andover (Massachusettae) arcessitus est. Harrietta anno 1846 volumen fabularum ediderat antequam res in itineribus meridianis visas in mythistoria illustrissima atque affectiva »Uncle Tom's cabin« descripsit. Quae historia primum in periodico quodam et anno 1852 in libro vulgata est. In permultas linguas conversa et dramati aptata est. Iosiah Hanson, vir authenticus in mythistoria partes primas agens, anno 1858 autobiographiam pepigerat quae simul libri praefatio erat.
Harrietta, cum anno 1853 lustrationem in Europa fecit, honoribus multis salutata est et librum »Sunny memories of foreign lands« (Bostoniae 1854) scripsit. Inter multa posteriora opera mentionis digna sint haec: »Dred: a tale of the great Dismal Swamp« (1856; titulus mutatus est in »Nina Gordon«), »The minister's wooing« (1859) et »Old town folks« (editio septima, 1871). Cum in opere »The true story of Lady Byron's life« contra Georgium Byron propter incestum invecta esset, gloria paulo minuta est; libellus »Lady Byron vindicated« malefacta redemptitare vix potuit.
Carmina eius plerumque religiosa sunt; litteras diariaque eius filius Carolus Eduardus Stowe edidit; opera omnia primum Bostoniae anno 1897 tomis in sedecim edita sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Harriettam Beecher-Stowe spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Harrietta Beecher Stowe, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.